Scardon 445
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1271
Μήνας
Αύγουστος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Marino Bernardo εκμισθώνει έναν μύλο και κήπο με δέντρα στον Michele Trevisan, για τα επόμενα δυο χρόνια.
Κείμενο
Mense suprascripto. Marinus Bernardo de Lassiti habitator in Candida dedit et concessit atque affictavit Michaeli Tervisano habitatori in casali Vaxiliki unum suum molendinum positum in suo casali nomine Chaminachi cum D iardino quod est prope ipsum cum suis arboribus a kalendis presentis mensis augusti usque ad II annos completos ad solvendum idem molendinum pro affictu ipsius in principio singulorum IIII mensium mensuras boni frumenti cretensis CXII cum mensuris comunis, quod molendinum tenetur ipse Michael tenere in culmine et reddere in culmine suis omnibus expensis, salvo quod idem Marinus tenetur sibi dare I masenam quam solvere Michael debet de dicto affictu. Si vero infra suprascriptum terminum guerra publica inter Latinos et Grecos superveniret, quod absit, dictum suum molendinum sibi refutare debet in culmine reddendo eidem in ferramenta molendini et e converso idem Michael facit similem cartulam eidem. Pena inde est fictus in duplo et cetera ut confessus est. Testes Petrus Marano et Pascalis Fauro. Dare et solutus sum a molinario et recipere debeo grossos II a Marino.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Notai di Candia, b. 244
φύλλο
20v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
σελίδα
165-166
αριθμός
445
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (4)
Θεσμοί (0)
Τόποι (2)