Περίληψη
Καταχωρίζεται στο όνομα του Pietro Tonisto μια καβαλαρία στην Ιεράπετρα, η οποία ανήκε παλαιότερα στον Giordano Signolo. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Stefano Giustinian. Η γη της καβαλαρίας βρίσκεται στην περιοχή των χωριών Πρωτόπαπας, Άγιος Γιάννης, Βαγιονέα, Καλαρού, Μαυρόμυρτος, Βιλανούρι, Μοναστηράκι και Lamnina Protosvega. Καταχωρίζονται τα ονόματα των βιλάνων της καβαλαρίας. Επόμενοι καταχωρισμένοι ιδιοκτήτες: Filippo Zuliano, Giacomo Zuliano, Nicola Zuliano, Francesco Zuliano του Giovanni, Pietro Corner του Giovanni.
Κείμενο
Philippus Iuliano, kavalaria I.
Iacobus Iuliano, kavalaria I.
Nicolaus Iuliano, kavalaria I.
De hac milicia habet medietatem Franciscus filius viri nobilis Iohannis Iuliano, sicut infra continetur.
Petrus Cornario filius nobilis viri Iohannis Cornario habet infrascriptas serventarias VII, ut infra continetur.
Petrus Tonisto. kavalaria I in Girapetra, que quondam fuit Iordani Signolo [[Petri Tonisto]], consenciente domino [[Stephano Iustiniano]] Angelo Mauroceno duca Crete et eius consilio. MCCXXXVI, indicione Xa, mense ianuarii, secundum formam concessionis scripte in sexterio Sancti Pauli iuxta aliam miliciam dicti Petri Tonisto, que milicia defenditur per socium cum ordine suprascripto.
Possessiones cuius iste sunt.
Iste sunt possessiones pro kavalaria I et terça. Casale nomine Protopapa cum vineis et suis pertinenciis. Casale nomine Aio Ianni cum suis pertinenciis. Casale nomine Vaionea cum suis pertinenciis. Calaru cum suis pertinenciis. Mavromirto cum suis pertinenciis. Casale nomine Vilanuri. Monasteraki. Lamnina Protosvega cum suis pertinenciis.
De predictis possessionibus debet habere Iohannes Cornario partem pro serventariis II.
Villani pro ista kavalaria I dicta Petri Tonisto, qui venerunt per texeram ipsi milicie, consenciente domino A. Gradonico duca Crete et eius consilio de divisione facta inter comune et Iohannem Cornaro. Constantinus. Iohannes defunctus est. Asveni defunctus est. Iohannes Milenopulo. Georgii o Xilokerata. Iorgi frater Nicole Vucaras. Georgii Caciki. Scandali. Constantinus Pisea. Leo. Pardo est defunctus. Manuel Caçiki pro bordonario, liber est.
Isti sunt villani qui fuerunt iuncti ad complendum miliciam. Pephani Clenducla. Iohannes Cacichi. Kiriacos Kinigo filius Nichite o Sagorari. Leo Spatini de partibus Girapetre. Ieorgius Grondis bastardus Iohannis Grondis. Est datus in milicia Nicolai Donno. Et in istis est salva racio omnium, consenciente domino Stephano Iustiniano duca Crete et eius consilio.
Vult villanos duos agraffos ad complendum miliciam.