Marcello 071
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1279
Μήνας
Μάρτιος
Ημέρα
13
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Societas
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο ράπτης Marco da Fermo συνάπτει συμβόλαιο συντροφίας (societas) με τον Pietro Prodenzale με κεφάλαιο 34 υπερπύρων από τον πρώτο και 134 από τον δεύτερο.
Κείμενο
Die XIII intrante. Manifestum facio ego Marcus de Firmo habitator Candide quia cum meis heredibus tecum Petro Prodençale habitatore Candide et tuis heredibus facio quamdam societatem, videlicet a kalendis mensis marcii presentis in antea usque ad unum annum complectum, in qua quidem societate tu posuisti yperpera in Creta currentia C triginta quatuor, ad negociandum in mea stacione ad utilitatem eiusdem nostre societatis. Ego vero in eadem societate pono unam stationem super plateam in qua laborare debeo et laborare facere meam artem cupparie ad comunem utilitatem nostrorum duorum et insuper yperpera XXXIIII. Verumtamen omnia suprascripta esse debent in periculo nostrorum duorum. Complecto termino suprascripto, tibi dare debeo tuam suprascriptam capitaneam cum medietate de toto prode quod Dominus nobis dederit de omnibus predictis, tam de yperperis quam de lucro quod de predicta mea arte michi evenerit pro predicta mea arte facienda et manutenenda. Set si alie alique expense occasione qua predictum est esse debent inter nos comunes racione de prode suprascripto. Rogatus complere et dare. Testes Thomas Dondi clericus et Iohannes Bonus clericus et Marcus Stadhy. Testis et Vitalis Bonus presbiter.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Notai di Candia, b. 141
φύλλο
8r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
σελίδα
30
αριθμός
71
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (6)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)