Marcello 147
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1280
Μήνας
Ιούλιος
Ημέρα
21
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Η Benvenuta, σύζυγος του Giovanni Padovan νοικιάζει στον Μιχαήλ Μαλονίτη γη και αμπέλια που ανήκουν σε μια σερβενταρία της στο χωριό Varcole.
Κείμενο
Die XI exeunte. Manifestum facio ego Benvenuta, uxor Iohannis Paduano riparii, habitatrix Candide quia cum meis successoribus do, concedo atque afficto tibi Michali Maloniti habitatori in casali de Varcole et tuis heredibus totam terram et vineas unius mee sergentarie, positam in loco qui dicitur Varcole, preter quamdam fiteam quam plantavit pater Georgii Sisinopulo, a modo in antea, quousque fuerit pax in insula Crete, cum plena virtute et potestate a modo intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, laborandi et tuas utilitates omnes inde faciendi. Pro affictu vero terre dicte sergentarie videlicet seminandi debes per te vel per tuum missum dare et deliberare michi vel meo misso hic in Candida tuis expensis mensuras boni furmenti cretensis XL et mensuras ordei X. Sciendum tamen est quod ex anno venturo michi solummodo dare teneris tantum de seminibus quantum super dictam terram seminabis. Pro affictu itaque vinearum et arborum michi omni anno dare teneris medietatem tocius vini et fructuum super patitirium, preter unum figarium quod tibi donavi. Preterea dictas vineas teneris tuis propriis expensis cerpire, capare, catavolicare, scaphicare, lachicare et omni tercio anno lachicare et fosatos aptare et eas custodiri facere. Preterea, si interim vera publica supervenerit inter Latinos et Grecos talis quod ibi et loca vicinia propter ipsam gueram non possit habitari nec colli, de suprascripto affictu non tenearis. Rogatus complere et dare. Testes Marcus Tinto et Paganotus clericus Sancti Marci.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Notai di Candia, b. 141
φύλλο
15r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
σελίδα
54-55
αριθμός
147
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (7)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)