Pizolo 0277
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Μάρτιος
Ημέρα
21
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Andrea Sclavo νοικιάζει στον Giovanni Turco έκταση γης, για το ίδιο διάστημα που και ο ίδιος την έχει νοικιάσει από τον Marino Vido. Ως ετήσιο ενοίκιο θα του καταβάλει 56 και ¼ μουζούρια σιτάρι και 6 ½ μουζούρια κριθάρι.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Andreas Sclavo habitator in casali Caronisi quia do, concedo atque afficto tibi Iohanni Turcho habitatori in dicto casali et tuis heredibus totam et integram medietatem tocius illius terre de le Charevasi cum medietate calurgiarum mearum, quam habeo ad affictum a domino Marino Vido, cum tota medietate illius terre curtivi casalis predicti, quam habeo a dicto domino Marino, amodo videlicet in antea usque per totum tempus quo dictam terram a dicto domino Marino Vido habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut ipse dominus Marinus michi facere vult et debet, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero pro affictu ipsius terre debes michi dare omni anno tempore mensionis super areis mensuras boni frumenti cretensis LVI et quartam et ordei VI ÷, salvas in terra. Sub pena dupli pro quolibet termino. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat fìrmitate et cetera. Testes Deodatus Agapito et Nicolaus de Misina. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
19r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
133-134
αριθμός
277
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (4)
Θεσμοί (0)
Τόποι (2)