Pizolo 0390
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Απρίλιος
Ημέρα
13
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Σύμβαση μαθητείας
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
O Matteo Querini παραδίδει ως μαθητευόμενο στον ξυλουργό και καλαφάτη, Domenico Cavallier, τον γιο του, Pietro, για τα επόμενα 6 χρόνια.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Matheus Quirino piscator habitator Candide tibi Dominico Kavalier scarpentario habitatori Candide quia in Dei et Christi nomine afirmo tecum Petrum fìlium meum tali quidem modo et ordine quod amodo usque ad annos VI prius venturos stare et esse debeat tecum in domo tua de die et de nocte et laborare de arte tua sicut sibi iusseris laborare et facere alia tua servitia convenienter, non recedendo a te neque a servitute tue artis te invicto usque ad complementum dicti termini. Et si recesserit te invicto liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie eum capere et ad tua servitia redducere et eum verborum et verberum districte corrigere. Et tantum quantum a te vel tuis serviciis foras steterit te invicto, tanto post complementum dicti termini tibi in duplo servire teneatur. Tu vero debes eum docere artem tuam scarpentarie et calafatie secundum tuum scire et posse et in complemento termini suprascripti debes sibi dare de arnesiis tue artis secundum ussum. Et sciendum est quod si veneris ad exiendum de insula non debes conducere puerum tecum. Si ego vel filius meus non observarit sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina, H. notarius et Nicolaus de Molino. Complere et dare. Solvit.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
25v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
180
αριθμός
390
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (4)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)