Pizolo 0394
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Απρίλιος
Ημέρα
14
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Σύμβαση μαθητείας
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
O Antonio da Vicenza παραδίδει ως μαθητευόμενο στον υποδηματοποιό Leonardo Bonomo τον γιο του Nicola για τα επόμενα 6 χρόνια.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Antonius de Vicencia habitator Candide tibi Leonardo Bonohomo calegario habitatori Candide quia in Dei et Christi nomine affirmo tecum Nicolaum filium meum a die quarto exeunte mense februarii nuper ellapsi in antea usque ad annos VI prius venturos. Tali quidem modo et ordine quod die noctuque stare et esse debeat tecum in domo tua et stacione ad laborandum de arte tua et in omnibus aliis tuis serviciis que sibi iusseris facere, non recedendo a te neque a tuis serviciis tue artis usque ad complementum dicti termini te invicto. Et si recesserit te invicto, liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie eum capere et ad tua servicia redducere et eum verborum et verberum districte corigere. Et tantum quantum a te vel tuis serviciis foras steterit te invicto, tantum post complementum dicti termini tibi in duplo servire teneatur. Tu vero debes eum docere artem tuam secundum tuum scire et posse et debes dare victum et vestitum et calciamenta convenienter iuxta tuam possibilitatem usque ad complementum dicti termini, sub pena yperperorum V et in sua permaneat fìrmitate. Testes suprascripti. Complere et dare. Solvit.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
26r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
182
αριθμός
394
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (3)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)