Pizolo 0438
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Απρίλιος
Ημέρα
28
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Δάνειο
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Nicola Dono έλαβε από την Morosina χήρα του Tommaso da Porto 1400 υπέρπυρα με προθεσμία εξόφλησης έναν χρόνο. Παραχωρεί ενέχυρο την καβαλαρία του στο χωριό Αστρακοί.
Κείμενο
Die tercio exeunte. Manifestum facio ego Nicolaus Donno filius condam Pauli Donno habitator Candide quia recepi a te Maurocena relicta Thome de Porto habitatrice Candide yperpera MCCCC, que michi dedisti in meis utilitatibus faciendis amodo usque ad unum annum proxime venturum. Et tunc debeo tibi dare cum tali prode vel dapno quali per racionem C yperperorum lucrata eris de tuis mercimoniis que hoc anno comparabis, ad tenendum te ad quandam volueris de tuis mercimoniis, ita tamen quod dictum lucrum sive prode non ascendat ultra yperpera XV pro C in anno. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo tali periculo ignis et latronum et cetera. Sciendum est quod pro maiore tui securitate dedi et designavi tibi pro tuo signo et pigno meam milliciam de li Astracu que tibi scripta est in catastico comunis de voluntate et consensu domini duche Crete et sui conscilii secundum formam ipsius catastici. Hec autem et cetera. Testes Nicolaus de Misina et Nicolaus de Amico. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
29v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
202
αριθμός
438
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (3)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)