Περίληψη
Ο Francesco Contarini υποθηκεύει ακίνητη περιουσία του στο όνομα της Agnese, κόρης του ποτέ Andrea Caravello και συζύγου του Marco Contarini, για 600 υπέρπυρα, ποσό που αντιστοιχεί σε μέρος από τη συνολική προίκα της ύψους 1.150 υπερπύρων. Το υπόλοιπο ποσό έχει διασφαλιστεί με υποθήκη στην ακίνητη περιουσία του Pietro Contarini και του Marco Contarini, πατέρα και παππού αντίστοιχα του συζύγου της Agnese.
Κείμενο
Die VII exeunte. Manifestum facio ego Franciscus Contarino filius condam Iohannis Contarino de confinio Sanctorum Apostolorum de Veneciis tibi Agneti filie condam Andree Karavello, uxori Marci Contarino habitatrici Candide quia recipio te et yperpera in Creta currentia DC, que suprascriptus Marcus Contarino vir tuus recepit pro parte tue repromisse que sibi pro te dare promissa fuit tempore vestre desponsationis, super me et omnibus bonis meis habitis et habendis, mobilibus et immobilibus, ita quod quandocumque tu in vita tua et tui commissarii vel successores tui post mortem tuam venerint se ad appacandum de suprascripta tua repromissa et tunc de bonis et habere suprascripti viri tui non fuerit inventum tantum quod sufficiat ad solucionem suprascriptorum DC yperperorum, tunc plenam virtutem et potestatem habeas tu in vita tua aut tui commissarii vel successores post mortem tuam te reverti super me et omnibus meis bonis mobilibus et immobilibus, habitis et habendis in tantum quantum sunt suprascripta yperpera DC vel illud quod defecerit tibi ad solucionem suprascriptorum DC yperperorum et cetera. Sciendum est quod quandocumque venerit sive facta fuerit tibi tuam securitatem tue repromisse illorum yperperorum MCL quam tibi facere debebat suprascriptus Marcus vir tuus, in qua dominus Marcus Contarino eius avus et Petrus Contarino eius pater recipiunt te et suprascriptam tuam repromissam yperperorum MCL super se et omnibus bonis suis et per te recepta, tunc hec manifestationis carta scit inannis et vacua cum omnibus suis exemplis et in me debeat devenire sine dilatione aliqua. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Nicolaus Lando et Hemanuel Maçamurdi et Petrus Barbadico. Complere et dare si Marcus Contarino michi dixerit.