Pizolo 0541
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Μάιος
Ημέρα
30
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Δάνειο
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Nicola da Molino έλαβε από τον Filippo Mazamano, διαχειριστή της περιουσίας των κληρονόμων του μακαρίτη Andrea Viglione, 1.300 υπέρπυρα με προθεσμία εξόφλησης τον μεθεπόμενο Σεπτέμβριο. Ως ενέχυρο παραχώρησε μια από τις καβαλαρίες του.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Nicolaus de Molino filius condam lohannis de Molino habitator Candide quia recepi a te Phylipo Maçamano tutore heredum Andree Vilioni habitatore Candide yperpera MCCC que michi dedisti de denariis tue tutorie, que tibi dare debeo a primo die mensis iunii proximi usque per totum mensem setembris proxime venturum et inde in antea usque ad unum annum proximum, cum tali prode vel dapno quali per racionem C yperperorum et temporis proiecerit habere stacionis Vicencii de Millitibus specialis de Candida isto tempore, ita quod lucrum non ascendat ultra yperpera XV pro C in anno. Tamen suprascriptum habere debet esse in tali periculo ignis et latronum clarefacto quali erit et cetera. Sciendum est quod pro maiore tui securitate dedi et designavi tibi pro tuo signo et pigno unam de meis milliciis que tibi scripta est in catastico comunis de voluntate domini duche Crete et eius conscilii. Hec autem et cetera. Testes Leonardus Gradonico, Matheus Alivrando et Nicolaus Lando, Iohannes Cornario et Ruçerius de Ruçerio. Iudices Phylipus Sesendulo et Marinus Barbadico.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
36r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
247-248
αριθμός
541
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (11)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)