Περίληψη
Ο Giovanni Corner του ποτέ Giacomo και τα αδέλφια Giovanni και Marco Corner του Pietro βεβαιώνουν τα αδέλφια Κώστα και Ιωάννη Βλάχο του Γεωργίου ότι ο Giacomo Corner είχε απελευθερώσει τον σκλάβο πατέρα τους με όλους τους απογόνους του και έκτοτε όλοι τους έζησαν και ζουν ως ελεύθεροι.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facimus nos Iohannes Cornarius filius quondam domini Iacobi Cornario, Iohannes et Marcus Cornario fratres filii quondam domini Petri Cornario omnes habitatores Candide vobis Costa et Iohanni Vlagho filiis quondam Georgii Vlagho olim sclavi suprascripti Iacobi Cornario quondam patris et avi nostri et vestris heredibus cum in testamento quondam patris et avi nostri predicti contineretur quod imittebat suprascriptum Georgium Vlaghum patrem vestrum sclavum suum liberum et francum in perpetuum et postmodum Agnes Cornario quondam mater et avia nostra commissaria suprascripti patris avi nostri cum aliis commissariis fecerat cartam franchitatis suprascripto patri vestro et usque nunc franchi et liberi fuistis et estis et de cetero esse debetis, quam cartam franchitatis dicitis vos amissise, nos igitur, volentes ordinationem et testamentum suprascripti patris et avi nostri adimplere, sientes firmiter vos esse liberi, notum facimus universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro remissione pecaminum suprascripti patris nostri et avi, considerantes esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, duximus vos confirmandos liberos et francos cum vestris heredibus qui nati sunt vel nascituri erunt in perpetuum ab omni vinculo servitutis quo nobis vel aliquibus subiacuistis vel amodo subiacere deberetis, ita quod in antea liberi eatis, stetis et ambuletis iuxta beneplacitum vestrum, nec alicui liceat vos amplius subiectionis vinculo subiugare. Qua propter defenssioni sancte matris ecclesie vos commendamus. Quicquid autem vestro labore acquisistis vel amodo acquiretis in vestra vestrorumque heredum utilitate et potestate permaneat. Si quis igitur huic libertatis carte ire temptaverit, maledicionem Dei omnipotentis incurrere debeat et insuper si ire temptaverimus componere debeamus cum nostris heredibus vobis et vestris heredibus auri libras quinque. Et hec manifestationis et libertatis carta in sua permaneat firmitate. Testes Blasius Valier, Nicolaus Cornario et Gibertus Baxilio. Complere et dare.
Non. Grossi XII.