Pizolo 0777
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1304
Μήνας
Ιούνιος
Ημέρα
12
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Εξόφληση||Προίκα
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Cristoforo Nigro, γιος του Avundier Nigro, με την άδεια του τελευταίου, βεβαιώνει την σύζυγό του Domenica, κόρη του Romeo de Varientis, ότι έλαβε την συμφωνηθείσα προίκα ύψους 260 υπερπύρων. Παράλληλα, ο Avunderio βεβαιώνει την νύφη του, Domenica, ότι υποθηκεύει περιουσία του έναντι της προίκας της.
Κείμενο
Die XII intrante. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Christoforus Niger filius Avunderii Nigri de confinio Sancti Iervasii de suo consensu tibi Dominice filie quondam Romei de Varientis dilecte uxori mee de tota illa repromissa magna vel parva quam pro te michi in die nostre desponsationis dare promissa fuit. Que vero suprascripta repromissa fuit desuper toto in denariis et aliis rebus extimatis yperpera CCLX. Nunc autem et cetera. Ad hec autem in super manifestum facio ego suprascriptus Avunderius Niger de confinio Sancti Iervasii tibi suprascripte Dominice uxori suprascripti Christofori filii mei, nurui mee, et tuis successoribus quia recipio te et totam tuam suprascriptam repromissa super me et omnibus bonis meis habitis et habendis, ita quod quandocumque tu in vita tua dicti tui commissarii vel successores post mortem tuam veneris te ad appacandum de suprascripta tua repromissa et tunc non fuerit inventum tantum de bonis et habere suprascripti viri tui quod sufficiat ad solucionem suprascripte tue repromisse, ex tunc plenam virtutem et potestatem habeas te reverti super me et omnibus bonis meis habitis et habendis ad appacandum te de suprascripta tua repromissa vel de eo quod defecerit tibi ad solucionem suprascripte tue repromisse et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes presbiter Plasentinus Desde et Iacobus Alberto. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
7r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
σελίδα
42
αριθμός
777
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (0)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)