Pizolo 0843
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1304
Μήνας
Αύγουστος
Ημέρα
27
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Αγοραπωλησία
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Giovanni Dragogna πουλά στον χρυσοχόο Ιωάννη Κοντό αμπέλι στο χωριό Μακρυτείχος, το οποίο ανήκε στον μακαρίτη πεθερό του Marino Dragumanno, καθώς και παρακείμενη έκταση γης για όσο διάστημα έχει νοικιάσει και ο ίδιος το μερίδιό του στο χωριό. Η τιμή πώλησης ορίζεται στα 110 υπέρπυρα.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Dragogna habitator in casali Macrendigho quia cum meis heredibus do, vendo et transacto tibi Iohanni Condo aurifici habitatori Candide illam meam fitheam quam feci et plantavi super terram mee partis casalis Macrendigho, que olim fuit Marini Dragumanno quondam soceris mei et III mensuras terre vacue de iure dicte mee partis casalis predicti, que est prope dictam vineam, amodo videlicet in antea usque per totum tempus per quod ipsam meam partem ipsius casalis habere et tenere debeo, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, vendendi, dandi, donandi, dominandi, alienandi, transactandi et omnes alias tuas utilitates in eas et de eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam vineam et terram teneor tibi defendere et manutenere a qualibet persona et signoria que de ipsis te molestare voluerit. Ego vero debeo habere in hac vindemia presenti quartam partem tocius fructus ex dicta vinea provenientem et tu aliam quartam partem et ille qui aptavit vineam reliquam medietatem. Tu vero pro precio et solucione dictarum vinee et terre secundum pactum nostrum michi dedisti et persolvisti yperpera CX de quibus te securum reddo in perpetuum et cetera. Item vero pro maiore tui securitate teneor dictam vineam et terram tibi scribi facere de voluntate et consensu domini duche Crete et sui conscilii. Sub pena yperperorum C et in sua permaneat firmitate. Testes Phaulis Corario, Marinus Abramo et Hemanuel Venetando. Complere et dare. Solvit.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
13r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
σελίδα
71-72
αριθμός
843
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (0)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)