Pizolo 0990
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1304
Μήνας
Νοέμβριος
Ημέρα
4
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Giovanni Dragogna σύζυγος και εκτελεστής της διαθήκης της συζύγου του Καλής, κόρης του ποτέ Μαρίνου Δραγουμάνου, νοικιάζει στην Κεράννα Καταλάνισσα τον κήπο που ήδη έχει νοικιάσει από την Καλή, για τα επόμενα 15 χρόνια. Το ετήσιο ενοίκιο παραμένει στα 31 υπέρπυρα και θα καταβάλλεται σε δυο δόσεις, κάθε Αύγουστο και κάθε Οκτώβριο.
Κείμενο
Die quarto intrante. Manifestum facio ego Iohannes Dragogna quondam vir et solus commissarius Cali filie quondam Marini Dragumani habitator in casali Macrendigo quia cum meis successoribus et heredibus do, concedo atque afficto tibi Kierane Catalanise habitatrici in dicto casali Macrendigho et tuis successoribus illud çardinum posito in dicto loco, quod habes et tenes ad presens, quod est de iure partis casalis Macrendigho suprascripte uxoris mee, quod tibi dimissit suprascripta Cali uxor mea per cartam sui testamenti ad obitum suum. Quod çardinum habere et tenere debeas amodo videlicet in antea usque ad annos XV prius venturos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eo et ex eo faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero debes dictum çardinum omni anno per tempora congrua bene et convenienter sicut dece et eum in culmine tenere et conservare. Et pro affictu ipsius çardini michi debes dare omni anno yperpera XXXI sicut suprascripta uxor mea ordinavit, silicet medietatem per totum quamlibet mensem augusti et aliam medietatem per totum quemlibet mensem octubris, salva in terra, sub pena dupli pro quolibet termino. Tu vero debes habere aquam pro tuo çardino aquando secundum consuetudinem loci. Completo vero termino suprascripto debes michi dictum çardinum inculmine refutare. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Franciscus Grimaldi et Andreas Simeon. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
25v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
σελίδα
138
αριθμός
990
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (0)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)