Pizolo 1041
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1304
Μήνας
Νοέμβριος
Ημέρα
23
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση||Εξόφληση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Bartolomeo de Mediolano νοικιάζει στον Θεόδωρο Φιμόπουλο μια κατεστραμμένη κατοικία στον βούργο του Χάνδακα για όσο διάστημα την έχει νοικιάσει και ο ίδιος από το δημόσιο. Ο Φιμόπουλος θα αναλάβει να την επισκευάσει, με δικά του έξοδα, εργασία που είχε αναλάβει να ολοκληρώσει ο ίδιος ο Bartolomeo μέχρι τον Οκτώβριο, σύμφωνα με παλαιότερη γνωμοδότηση του δούκα και των συμβούλων Κρήτης. Το συνολικό ενοίκιο ορίστηκε στα 25 υπέρπυρα και εξοφλήθηκε.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Bartholomeus de Mediolano habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Theodoro Fimopulo becario habitatori in burgo Candide illam domum diruptam positam in dicto burgo Candide que est de iure mei balnei positi in dicto burgo quod habeo ad affictum a communi Crete silicet illam quam a me habebas et tenebas sicut tenebas et habebas amodo videlicet in antea usque per totum tempus per quod ipsum balneum a dicto communi Crete habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur michi a communi cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum totius suprascripti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero teneris ad omnes tuas expensas dictam domum rehedificare de quocumque volueris et quando volueris et ea in culmine tenere et conservare. Et pro affictu ipsius michi dedisti et persolvisti yperpera XXV de quibus te securum reddo in perpetuum et quietum quia nichil inde remansit et cetera. Sciendum est ad hoc ut cognoscatur quod dictam domum tenebar tibi refacere vel reddere dicta yperpera. Habes et tenes unam sentenciam latam super me cuius tenor talis est: dictum est per magnificum dominum Guidonem de Canale ducham Crete et suum conscilium concorditer et sententialiter quod Bartholomeus de Mediolano debeat aptare domum quam ipse locavit Theodoro Fimopulo usque per totum mensem octubris proximum aut restituat ei totum quod receperat ab eo pio affictu predicte domus. Acta die XVI iulii, secunde indicionis. Facte sunt inde expensse grossi III. Fuit preco Vaxili Donno. Que sententia computata est in dicta domo. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes suprascripti. Complere et dare. Solvit.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
29r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
σελίδα
160-161
αριθμός
1041
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Θέμα
Δουκική απόφαση
Ημερομηνία
1304-07-16
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (0)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)