Περίληψη
O Nicola Dandolo νοικιάζει στον Domenico Toscano δυο αμπέλια στους Κουνάβους για τα επόμενα 10 χρόνια. Ως ετήσιο ενοίκιο θα του καταβάλλει το μισό της παραγωγής σε μούστο και καρπό, και κάθε Χριστούγεννα θα δίνει δύο κότες. Ο Domenico είναι υποχρεωμένος για αυτό το διάστημα να μένει στους Κουνάβους.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Nicolaus Dandulo habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Dominico Toscano habitatori in casali Conave et tuis heredibus duas pecias vinee de iure mearum serventariarum de le Conave, silicet unam ex ipsis est illa quam laborabat Iacobinus que dicitur Cucunarea et alia est illa quam tenebat Nicolaus Longo deversus levantem, amodo videlicet in antea usque ad annos X prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, nemini sine mea licencia affictandi set omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas vineas debes omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare cerpire, çapare, scaficare et ponere omni anno catavolatas CC excepto in hoc presenti anno quod debes ponere solomodo illas quas poteris et eas omni quarto anno lachiçare et eas cum suis trafis et fosatis inculmine tenere et consarvare. Et debes aptare omne chersum quod est in dictis vineis omni anno. Et pro affictu ipsarum debes michi dare omni anno tempore vindemie super patiterio totam et integram medietatem tocius musti et fructus ex dicta vinea provenientes, alia medietate tibi retenta et debes michi dare omni anno quolibet festo nativitatis Domini duas galinas .Hec omnia sub pena dupli pro quolibet termino. Insuper autem teneris stare et habitare in dicto meo casali amodo usque ad complementum dictorum X annorum, dando tibi duos mesodocos. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes suprascripti. Complere et dare.
Non. II.