Pizolo 1103
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1304
Μήνας
Δεκέμβριος
Ημέρα
12
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Societas
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
O Donato Bonsignor και ο Pietro Bellamore έλαβαν από τον Pietro Burgondiono 300 υπέρπυρα, για να αγοράσει κρασί ο Donato μέχρι τον ερχόμενο Αύγουστο. Συμφωνείται ότι ο Pietro Burgondiono θα διαθέσει την αποθήκη του στον βούργο του Χάνδακα για την φύλαξη του κρασιού και ο Donato θα πουλά το κρασί ενημερώνοντας τον για τις συναλλαγές του. Επιπλέον, ο Donato θα διαθέσει το προσωπικό της ταβέρνας του για την πώληση του κρασιού χωρίς επιπρόσθετη χρέωση. Τέλος, προβλέπεται διευθέτηση πιθανών εξόδων και η κατανομή του κέρδους.
Κείμενο
Die XII intrante. Manifestum facimus nos Donatus Bonsignor et Petrus de Belamor habitatores Candide quia recepimus a te Petro Burgondiono habitatore Candide yperpera CCC cum quibus et eorum prode negociari debeo hic in Candida ego suprascriptus Donatus ad comparandum vinum sicut michi bonum videbitur amodo usque per totum mensem augusti proxime venturum. Quod vinum debet poni in tua canipa quam habes in burgo Candide. Quod vinum ego suprascriptus Donatus debeo vendere vel vendi facere sicut michi bonum videbitur, faciendo tibi racionem de emptione cuiuslibet vini et de vendicione ipsius. Et tunc vel antea ego suprascriptus Donatus debeo tibi facere racionem et dare tibi tuum capitale cum medietate totius prode, retenta michi reliqua medietate ipsius prode, non faciendo expensas super ipso tuo habere in victu et vestitu. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo periculo ignis et latronum clarefacto. Item sciendum est quod tu debes ponere tuam canipam sine aliquo affictu et ego Donatus debeo ponere meam personam et tabernarium qui vendat ipsum vinum sine aliqua solucione usque ad ipsum terminum. Omnes vero alie expensse pro comparando vinum et vendendo dictum vinum debent fieri de communi consorcio inter nos. Item vero si alique expense fuerint oportune in dicta canipa usque yperpera V et inde infra debent fieri de communi consorcio. Ad tenendum te ad quem nostrum volueris. Hec autem et cetera. Testes Ρ Taiapetra Opli et Andreas Simeon. Complere et dare. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
33v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
σελίδα
187-188
αριθμός
1103
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (0)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)