Pizolo 1207
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1305
Μήνας
Φεβρουάριος
Ημέρα
5
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Nicola Pantaleo Pidaruli νοικιάζει στον Giovanni Greco έκταση γης στη Χερσόνησο για τα επόμενα 15 χρόνια. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 120 μουζούρια σιτάρι και ο ιδιοκτήτης αναλαμβάνει μέσα σε δυο μήνες, από τη στιγμή που θα του ζητηθεί, να οριοθετήσει την γη του.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Nicolaus Pantaleo Pidharuli habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Iohanni Greco habitatori in eadem Candida et tuis heredibus totam meam terram de Crisoniso, tam mesticam quam silvestrem, a die quo complevitur terminus quo ipsam habes et tenes a me ad affictum in antea usque ad annos XV tunc prius venturos pace existente in capite levantis huius insule, silicet quod sit tali pace quod dicta terra possit laborari et coli cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, seminandi, pasculandi, fructus inde recoligendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum tocius suprascripti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero pro affictu ipsius terre debes michi dare omni anno tempore mensionis super areis mensuras boni furmenti cretensis CXX sub pena dupli pro quolibet termino. Item vero teneor tibi facere fieri divisionem de dicta terra a meis convicinis et ab illis qui mecum confinant in dicto loco infra II menses postquam me requisiveris. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Andreas Simeon et Iohannes Cornario de Abato. Complere et dare.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
40r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
σελίδα
230-231
αριθμός
1207
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (0)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)