Κείμενο
In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Ihesu Christi.
Anno Domini millessimo ducentesimo vigesimo secundo, mense iunii, indictione decima. Rivoalti.
Post concessionem carte, quam cum iudicibus et sapientibus conscilii populique Venecie collaudacione de insula Crete militibus et sergentibus, qui in ea scripti sunt, fecisse dignoscimur, currente anno Domini millessimo ducentesimo undecimo, ... die, mense septembris, indictione quinta decima, Rivoalti, dividentes inter ipsos milites, qui debebant esse centum et triginta duo, et dicti pedites, qui esse debebant quadringenti et octo, in insulam eandem in militias ducentas, hiis ex ipsa insula exceptatis, que in nostro comuni retinuimus, sicut plenius in concessione legitur memorata, nos Petrus Ziani, Dei gratia Venecie, Dalmacie atque Chroacie Dux et quarte partis ac dimidie tocius Imperii Romanie dominator, una cum iudicibus et sapientibus conscilii populique Venecie collaudacione, intellecta voluntate Ducis et militum et sergentum de Crete, pro nobis preces efusas ab eorum missis viris nobilibus, videlicet Marino Contareno et Petro Quirino, et etiam ab Andrea Pantaleo et Pancracio Faletro, post eos ad nostram presentiam destinatis, quatenus dictarum militiarum ducentarum deberemus numerum augmentare, ex hiis videlicet, que paulo inferius specificabimus, que ante dicti missi producta militibus et servientibus Crete propter ipsam augmentationem in nobis resignarunt et testificarunt pro nostro libito ordinanda, ut per ipsllm numerum militum et peditum augmentatum insula eadem magis esset secura; concedentes concedimus cum nostris successoribus, ac damus et transactamus vobis viris, militibus et peditibus, quorum nomina inferius scripta sunt, et vestris et eorum heredibus imperpetuum, prout inferius dilucidabitur aparte:
Castrum Milopotami cum suis pertinentiis omnibus. Castrum Boni Reparii cum omnibus suis pertinentiis cum quinque turmis, quarum una est Milopotamo, alia est Rethimus, tercia est Calemona, de qua Greci habent duas militias, que in hoc esse nec computari debent, quarta vero turma est Cato Sivrato, et quinta est Apano Sivrato, hiis videlicet computatis in sexaginta militiis inter militias et sergentarias, computatis sergentariis sex pro una militia.
De quibus militiis sexaginta tu, Nicolae Grilione, de confinio Sancti Heustadii, habere debes duas militias; et habes de havere comunis nostri pro eis libras Venecie octingentas.
Et tu, Petre Centucori, de confinio Sancte Trinitatis, habere debes duas millitias et tres sergentarias super una, quarum balistarius unus debet residere; et habes per easdem de havere nostri comunis libras Venetie mille.
Tu vero, Michael Superantio, de confinio Sancti Angeli, habere debes militias duas et tres sergentarias, in quarum una balistarius unus debet stare; et habes de havere nostri comunis pro eisdem libras Venetie M.
Tu vero, Bartholomee Bono, de confinio Sancte Marie Formose, habere debes militias duas et sergentarias tres, in quarum una stabit unus balistarius; et habes pro eisdem de havere nostri comunis libras Venecie mille.
Et tu, Damiane Mudazo, de confinio Sancti Iohannis Decolati, habere debes duas militias et sergentarias tres, in quarum una stabit balistarius unus; et habes pro eisdem de havere comunis Venecie libras Venetie mille.
Nam volumus clarius dilucidare, quantas militias et quot denarios proinde tam vos milites supradicti, quam vos milites et pedites inferius specifieati receperitis pro quolibet, ut nulla temporum mutatione, quod actum est in his, oblivioni tradatur; quoniam, que scriptura non anotantur, de facili ab humana mente, ut cercius dinoscitur, solent multociens labi.
Et tu, Bartholomee Gradonico, de confinio Sancti Bartholomei, habere debes unam militiam et sergentarias tres, in quarum una stare debet unus balistarius; et habes pro eisdem de havere nostri comunis libras Venetie sexcentas.
Et tu, Pangraci Talonigo, de confinio Sancte Iustine, habere debes unam militiam et sergentarias tres, in quarum stabunt duabus in eodem modo duo balistarii; et habes pro eisdem de havere comunis Venetie libras sexcentas.
Et tu, Aurie Pasqualigo, de confinio Sancti Iuliani, habere debes unam militiam et sergentarias tres, in quarum una stabit unus balistarius; et habes de comuni havere libras Venetie sexcentas.
Tu vero, Iohannes Paradiso, de confinio Sancti Yeremie, habere dehes militias duas et sergentarias tres, in quarum una tenere debes unum balistarium; et habes de comunis habere libras Venetie mille.
Tu vero, Iacobus Zancharole, de confinio Sancti Iuliani, habere debes militias duas; et habes pro eis de habere comunis libras Venetie octingentas.
Et tu, Basilione Basilio, de confinio Sancti Iohannis Grisostomi, hahere debes militiam unam; et habere debes de havere comunis pro eis libras Venetie octingentas.
Et tu, Iuliane Zancharole, de confinio Sancte Marine, habere debes militiam unam et sergentarias tres, in quarum una stare debet unus balistarius; et habes pro eisdem de havere comunis libras Venetie sexcentas.
Tu uero, Romee Grilione, de confinio Sancti Heustadii, habere debes militiam unam et sergentarias tres, in quarum una residere debet unus balistarius; et habes pro eisdem libras Venetie sexcentas.
Et tu, Marine de Equilo, de confinio Sancte Marie Iubanico, habere debes militiam unam et sergentarias tres, in una quarum stare dehent duo balistarii; et habes de habere comunis pro eisdem libras Venec. sexcentas.
Et tu, Iohannes Venerio, de confinio Sancti Cassiani, habere debes militiam unam; et habes de habere comunis pro eisdem libras Venetie trecentas et septuaginta quinque.
Et tu, Marce Daurofino, de confinio Sancti Cassiani, habere debes militiam unam; et hahes de habere comunis libras Venetie trecentas et septuaginta quinque.
Preterea tu, Iacobe Fuscareno, de confinio Sancti Pauli, habere debes militiam unam et sergentarias tres, in una quarum existere debet unus balistarius; et habes de habere comunis Venecie libras Venetie sexcentas pro eisdem.
Et tu, Laurenti Natalis, de confinio Sancte Margarite, habere debes militiam unam; et habes de habere comunis Venec. libras Venet. trecentas et viginti quinque.
Et tu, Marce Manoleso, de confinio Sancti Barnabe, habere debes militiam unam; et habes de habere comunis Venec. libras Venet. trecentas quinquaginta pro eisdem.
Et tu, Iacobe Nicola, de confinio Sancti Symeonis Apostoli, habere debes militiam unam; et habes de habere comunis Venec. libras Venet. trecentas et quinquaginta pro eisdem.
Et tu vero, Andree Istrigo, de confinio Sancte Iustine, habere debes militiam unam et sergentarias tres, in quarum duabus existere debent duo balistarii; et habes pro eisdem de habere comunis Venec. libras Venet. sexcentas.
Et tu, Marce Flaymba, de confinio Sancti Basili, habere debes militiam unam; et habes de comunis habere pro eis libras Venet. trecentas et quinquaginta.
Tu, Leonardus de Vinea, de confinio Sancti Gervasi, habere debes militiam unam; et habes de comunis habere libras Venec. trecentas et viginti quinque.
Et tu, Marce Pino, de confinio Sancti Pantaleonis, habere debes militiam unam; et habes de habere comunis Iibras trecentas et viginti quinque pro eis.
Et tu, Marce Simiteculo, de confinio Sancti Cassiani, habere debes militiam unam; et habes de habere comunis pro ea libras Venec. trecentas et viginti quinque.
Et tu, Iohannes Trivisane, de confinio Sancti Barnabe, habere debes militiam unam ; et habes de comunis havere pro ea libras Venec. trecentas et viginti quinque.
Et tu, Michael Gradonico, de confinio Sancte Marine, habere debes militiam unam; et habes de comunis havere libras Venet. trecentas et viginti quinque pro ea.
Et tu, Angele Signolo, de confinio Sancti Raphaelis, habere debes militiam unam; et habes de comunis havere libras Venet. trecentas et viginti quinque.
Et tu, Thome da Tumba de Caproli, habere debes militiam unam; et habes de comunis havere libras Veneto trecentas et viginti quinque.
Et tu, Leonarde Patavino, de confinio Sancti Pantaleonis, habere militiam unam dehes; et habes de comunis havere libras Venet. trecentas et quinquaginta.
Et tu, Margarite Fuscari, de confinio Sancte Fusce, habere debes militiam unam; et habes de comunis havere libras Venet. trecentas et viginti quinque.
Et tu, Michael Aquotanto, de confinio Sancte Agnetis, habere debes militiam unam; et habes pro ea libras Venec. trecentas de comunis habere.
Vos vero: Iohannes Catarine, de confinio Sancti Geminiani; et Viviane Draperie, de confinio Sancti Silvestri; et Aldigerie Trivixano, de confinio Sancti Hermacore; et Bonafacine de Emicis, de confinio Sancti-Raphaelis; et Buge Sartor, de confinio Sancti Casiani; atque Ardiçonus Çonus de civitate Padue, habere debetis pro quolibet mediam militiam. Et habetis pro quolibet de comunis habere libras Venec. centum quinquaginta pro eisdem.
Vos vero pedites, quorum nomina hec sunt: Pavionus corizarius, de confinio Sancti Luce; Andreas becarius, de confinio Sanctorum Apostolorum; Dominicus Entio, de confinio Sancte Fusce; Nicolaus Cuscinus, de confinio Sancti Marci; Marinus sartor, de confinio Sancti Benedicti; Aliotus faber, Sancti Luce; Dominicus de Sacho, de Pupilia; Hermacoras Ungaro, Sancti Paterniani; Prandus, Sancti Pauli; Bosius, frater Viviani, Sancte Margarite; Çilius, Sancti Vitalis; Angelus sartor, Sancti Benedicti; Dominicus de Calle de Clugia; Çilbertus calegarius, Sancti Iuliani; Andreas Trivixano, Sancti Gregorii; Marcus Belli, Sancti Iohannis Evangeliste; Laurentius luganega, Sancte Sophye; Albertinus Capelleto, Sancte Sophye; Martinus Mamo, de eodem confinio; Iohannes de Latina, Sanctorum Apostolorum; Angelus filacaneus, Sancti Thome; Michapl Bono pelliparius, de eodem confinio; Cristoforus Busso de Cuglia maioris; Bosius Campo de Rame, de confinio Sancti Benedicti; Berrecta, de confinio Sancte Marine; Dimitrius Aycardo, de confinio Sancti Geremie; Armanus Scutarus, Sancti Luce; Angelus Damiano, Sancti Basilii: habere debetis pro quolibet unam sergentariam, et habetis de havere comunis singuli vestrum libras Venec. quinquaginta.
Tu vero, Iacobe Barastro, panceram tenens, habere debes duas sergentarias, et habes pro eis de comunis habere libras Venet. centum. Tu vero hinc ad Cretam ferre debes unum equum valoris a libris triginta quinque et supra. Et ibi debes tenere unum equum et unum scutiferum, sed non Grecum.
Hos vero denarios omnes suprascriptos, quos, ut diximus, de habere comunis suscepistis, et etiam de nostra pecunia alia, pro qualibet militia quilibet ex vobis libras Venetas CC et quilibet pedes pro qualibet sergentaria libras Venetiarum XXIII, secundum quod cuilibet vestrum advenerit, secundum rationem partis exhibite sibi et suprascriptis concessionibus ponere debetis, videlicet in equis, armis ac in ceteris utilitatibus dictarum militiarum et sergentariarum ex dictis militiis sexaginta.
Que quidem militie sexaginta et ista loca, que diximus supra, habere debetis cum omni earum longitudine et latitudine, salvis in nostro comuni, que in priori concessione sunt exceptata de habendo, tenendo, vendendo, dando, donando, comittendo, imperpetuum possidendo; et de argentaria de fluvio, qui aurum ducit, plenissimam potestatem amodo inantea habendi, tenendi, vendendi, dandi, donandi, comutandi, in perpetnum possidendi, vel quicquid inde vobis placuerit, faciendi, nullo vobis homine contradicente. Preterea etiam in civitate Candida terras vobis vel casas habere debetis convenientes, quas unicuique vestrum, sicut vos decet, Dux, qui erit ibi cum conscilio, dare et assignare debet secundum providentiam suam; similiter debetis habere prata pauca vel multa pro equis pascendis et pro aliis animalibus secundum providentiam Ducis et sui conscilii.
Sciendum tamen est, quod possessiones vestras seu cavallarias istas nec vendere, nec alienare debetis, nisi Venetis, et non sine consensu Ducis et maioris partis conscilii. Vos vero, milites suprascripti, qui militias integras habetis, pro qualibet militia vestra vobiscum ferre debetis hic ad dictam insulam equum unum de armis, valentem a libris Venet. 75 et supra. Et vos, suprascripti milites, qui non habetis pro quolibet, nisi mediam militiam, hinc ad Cretam ferre debetis pro quolibet equum unum, valentem a libris Venet. L et supra.
Debetis quoque omnes, tam milites, quam pellites, a die, quo iunxeritis ad Cretam, continue ibi stare usque ad duos annos completos; et ex tunc in antea in loco vestro non ibi alium dimittere vel instituere debetis sine consensu Ducis et maioris partis conscilii.
Vos autem nobis estis vinculo fidelitatis astricti salvare, custodire, mauutenere et defendere insulam suprascriptam contra omnem hominem ad honorem nostrum et successorum nostrorum et Venetorum; et sic se debent astringere filii vestri vel successores, post decessum vestrum infra unum annum, si etatem habuerit, hominem mittere; et si etatem non habuerit, hominem dimittere in loco suo, usque dum pervenerit ad etatem, in providentiam Ducis et maioris partis conscilii, illi videlicet vestri heredes vel successores, qui illas vestras possessiones habebunt, et illi, in quibus erunt alienate vobis et successoribus vestris. Debetis autem, vos milites, qui integras militias habetis, videlicet unusquisquc ex vobis, et illi, qui possessiones infrascriptas habebunt, ut supra legitur, habere equum unum de armis et alias duas equitaturas et scutiferos duos, sed non Grecos. Vos vero, milites, mediam militiam habentes, et qui vestras possessiones sunt habituri, pro quolibet habere debetis, ut supra legitur, equum unum de armis convenientem, et unam equitaturam et scutiferum unum, sed non Grecum. Similiter debet habere unusquisque ex vobis usbergum sive panzeram cum capirone, et alia arma, sicut decet. Peditum vero et balestariorum quilibet armatus esse debet, sicut convenerit.
Ecclesias autem omnes suprascripte insule debetis habere liberas, et ministros earum; sed de possessionibus earum sic esse debet, sicut statuerit Dux, qui erit ibi cum suo conscilio.
De facto laicorum Grecorum tam in personis et rebus sit in providentia Ducis et sui conscilii.
Homines vero Venetos debetis in tota insula salvos et securos habere in personis et rebus sine ulla exactione et datione; similiter et servitores eorum, eundo et redeundo. Et si contigerit alicui Venetorum dampnum fieri in ipsa insula, debetis operam dare ad recuperandum sua bona, bona fide, sine fraude. Et debent homines Venetiarum habere liberam potestatem extrahendi omnia mercimonia, quecunque voluerint, de insula ipsa sine ulla contrarietate. Et vos milites et pedites ibi constituti habeatis potestatem liberam mercationem facere secundum usum mercatorum; verumtamen de victualibus extrahendis remaneat in potestate Ducis. Vos autem nullam institutionem facere debetis in facto mercimoniorum, que dampnum vel detrimentum generet hominihus Venetorum.
Amicos Venetis debetis habere amicos, et inimicos Venetis debetis, sicut nos, pro inimicis habere, et cum eis null am treguam nullamque pacem facere sine nostro et nostrorum successorum consensu, vel sine consensu Ducis, qui in illo loco erit cum suo conscilio. Laudes nobis et succcssoribus nostris in archiepiscopatu et episcopatibus decantari facietis quater in anno: in Nativitate Domini, in Pasca resurrectionis, in festo Sancti Marci et in festo maioris ecclesie Cretensis. Contra interdictum nostrum et successorum nostrorum alicui passagium non concedetis, et eis passagium non dabitis, quibus illud noluerimus dari. Et quotiens nos exercitum fecerimus et successores nostri, debetis facere sicut homines Veneti amodo, ut superius, unusquisque vestrum, quandocunque fueritis requisiti, secundum quod cuilibet evenerit faciendum. Et postquam vos intraveritis in civitate Candia, usque ad quatuor annos completos, nihil nostro comuni dcbetis persolvere; sed inde inantea omni mense septembris debetis hic in Venetia solvere suprascripto comuni de illis tribus milibus yperperis, quos annuatim inantea salvos in tota insula ipsi eidem comuni solvere debebant secundum formam prime concessionis. Debetis de ducentis militiis facere illud, quod vobis devenerit inde pro rata ad solvendum in terra salvum, et tali quidem ordine , quod unusquisquc miles ex vobis teneatur pro sua portione, ut sibi evenerit.
Debetis etiam dare fortiam et virtutem Duche, qui pro nobis et successoribus nostris erit in civitate Candie ad iustitias et rationes, tam de prcdicto reditu, quam de causis aliis, postquam inde notitia vobis data fuerit per Ducem aut per suum nuntium. Et si contigerit, quod illuc veniremus nos vel successores nosri ad vos, recipietis nos cum clero, cruce precedente; et debetis nos pariter cum aliis eiusdem incolis secundo et tertio, si voluerimus, procurare. Cum autcm, Domino concedente, ad Cretam iunxeritis, transactis duobus annis, quibus, ut supradictum, debetis ibi continue comorari, licitum vobis esse debet mutare milites servitores ipsos, quos hinc illuc tuleritis, vel per tempora ibidem habueritis pro Venetis vel forinsecis, sed non Grecis; videlicet militem pro milite, peditem pro pedite cambiare, tamen cum voluntate Ducis, qui in eadem insula est vel erit per nos nostrumque conscilium.
Terram concedimus vobis viris supranominatis hinc ad annos octo, hoc est a die, quo ad Cretam applicaveritis, medietatem illius terrre cum villanis suis, exceptis, que in nostro comuni secundum tenorem prime concessionis ex his factis retinuimus, preter de civitate Candia cum burgis et zardinis suis et balneis, excepto castello de Mallo, ex quibus nihil aliud habere debetis, nisi quod dictum supra de pratis, casis vel terrenis; que, ut dictum est, debetis habere secundum providentiam Ducis et sui conscilii, tali quidem ordine: ipsam medietatem eiusdem terre habere debetis, quod illud totum, quod ex ipsa medietate inveneritis affictatum, in vobis veniat; et vestrum quoque sit illud, quod inde non inveneritis affictatum; et in vobis habeatis usque ad annos octo ad affictandum, laborandum et inter vos dividendum, et quicquid inde vobis placuerit, faciendum, cum omnibus, que pervenerint inde, salvo, quod villanis ipsius medietatis eiusdem terre molestiam non inferatis, sed eos secundum bonam consuetudinem conferatis. Hiis igitur octo annis transactis ipsa medietas terre vestri comunis reverti debeat in ipso comuni cum omnibus suis villanis et pertinentiis eiusdem in integrum, sicut erat prius, permanenda.
Hec omnia estis iureiurando astricti servare bona fide, sine fraude. Et hec sacramenta omni quinto anno sine contradictione aliqua renovabitis, si inde a Duce vel a suo nuntio fueritis requisiti. Et si ex vobis aliquis vel aliqui hec omnia non observaverit, que suprascripta sunt, omnis possessio, quam habebit in Creta, et pheudum debet venire in nostro dominio, comuni Venetie. Verumtamen quod comune Venetiarum debet instituere milites et pedites in locum suum, sicut ipsi fuerit libitum; et insuper, si quis ex vobis continue secundum ordinem supra scriptum in Creta non steterit usque ad suprascriptos duos annos completos, quod dominium suprascriptum, quod de comuni, ut supra dicitur, habetis, sine contradictione in comune revertantur.
Ego Petrus Ziani, Dei gratia Dux Venetiarum, manu mea subscripsi.
Ego Theophilus Geno, iudex, manu mea subscripsi.
Ego Iacobus Acotanto, iudex comunis, manu mea subscripsi.
Ego Propheta de Mulino, consciliator, manu mea subscripsi.
Ego Ioannes de Boccassa, advocator comunis, manu mea subscripsi.
Ego Marcus da Mula, camerarius comunis.
Ego Michael Bonifatius, presbiter et plebanus S. Marie.
Ego Iubanico et notarius ducalisque aule cancellarius, complevi, roboravi et manu mea subscripsi.