Pactum 04
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1233
Μήνας
Φεβρουάριος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο έγγραφο/public document
Κατηγορία
Συνθήκη
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Οι επαναστάτες Νικόλαος Σεβαστός Δαιμονογιάννης, Μιχαήλ Σεβαστός Μελισσηνός και άλλοι υπόσχονται στον δούκα Κρήτης ειρήνη και υπακοή.
Κείμενο
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego Nicolaus Sevastos Demonianis, ego Sevastos o Mollesinos Michali et tot alii, qui sunt habitatores a flumine Petree usque ad locum, qui dicitur Actis, sumus confessi, quod recipimus a vobis altissimo et gentili domino nostro Bartholomeo Gradonico, de mandato altissimi nostri ducis Venetiarum duca Crete, et a minori et maiori nostro consilio locum a flumine Petree usque ad locum, qui dicitur Actis, per aram domini nostri ducis Venetiarum in pheudum ad nos. Iuravimus, et iurare debent omnes illi, qui modo non fuerunt inventi ad iurandum preceptum domini nostri ducis, esse fideles et bonos ad honorem domini nostri ducis Venetiarum et suorum successorum, et simili modo ad dominum ducem Crete - et habebimus omnes homines Venetiarum exeundi (et) existendi salvos et securos sine aliqua datione - et amicos Venetiarum pro amicis habere et inimicos pro inimicis habere; et quod erimus studiosi veram facere obedientiam, et anatolicos pro nostro posse fugare et ponere illos foris de terra, nisi remanserit pro vestro precepto; et habebunt terras a Petrea usque ad capud Selmone, si ipsi volunt tornare ad voluntatem et ad verum preceptum. Nos illis faciemus guerram ad nostrum posse, donec tornabunt ad preceptum vestre altitudinis; et levabimus laudes domino duci Venetiarum; et libras denariorum et hec, quantum de cera complere debemus, complendo pacem per mensem septembris, villani de militiis, quanti reperti fuerunt ad veram Rethimi, reddere debemus, videlicet illi, qui tenent militias; et similiter illi de communi debemus reddere et sine hoc sacramento scripto illud, quod faciemus inveniendo nos insimul per voluntatem et pretium illud, quod faciemus. Sic esse debet et esse firmum inperpetuum de herede in heredem. Ego Nikolaus Sevasto Demonianis. Ego Michaelis Sevastos Millisino. Scriptum est istud sacramentum et rescriptum pro firmitate de mense februarii, indictione sexta, anno Domini MCCXX[X]II.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
-
φύλλο
-
Πηγή (δημοσιευμένη)
Tafel - Thomas, Urkunden 2
σελίδα
312-313
αριθμός
CCLXXXIII
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (3)
Θεσμοί (0)
Τόποι (4)