Pactum 05
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1234
Μήνας
Οκτώβριος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο έγγραφο/public document
Κατηγορία
Συνθήκη
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Συνθήκη ειρήνης ανάμεσα στον δούκα Κρήτης Angelo Gradenigo και τους κατοίκους της περιοχής Συβρίτου (Ρέθυμνο, Κρήτη).
Κείμενο
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Istud est pactum et concordia et amor pacis factus, sicut inferius continetur, inter dominum Angelum Gradonicum, ducam Crete, et eius consilium ex una parte, et inter illos de Cato et Epano Sivrito ex altera. Nos quidem Angelus Gradonico, de mandato domini ducis Venetiarum, iuravimus, quia perdonavimus illis de Cato et Epano Sivrito omnes offensas et mala et damna preterita usque ad hanc diem, et per nullum tempus reddemus malum incambium. Et istud per nos et successores nostros debet esse firmum; et simili modo istud sacramentum iuraverunt XL milites feudati de Creta, qui inferius subscripti sunt. Item omnes illi de presonibus, qui sunt de illis duabus terris, qui venerunt ad preceptum vel venient de cetero, debemus extrahere de presonibus; et illis extractis cum uxoribus et heredibus debent stare in civitate et super totum spatium platee. Item istis de duobus Sivritis non debet dividi per milites Latinos. Item si villani de militibus cretensibus usque ad hanc diem sunt de ipsis duabus terris, et nollent venire ad suos dominos propter timorem, non interponendo fraudem debeant recipere cambium conveniens specialiter de illis duabus terris; et istud cambium debet esse ad placitum et voluntatem domini ducis Crete dicti, sicut dominus. Item in dationibus, quas Sivriti dicti debent dare de terris, vineis, animalibus et aliquam rerum, sit sic, sicut fuit ordinatum in tempore viri nobilis, domini Bartholomei Gradonici, quondam ducis Crete; et feudum, quod datum fuit Grecis dictarum terrarum liberarum, qui fuerunt franchati in dicto tempore domini Bartholomei Gradonici, ducis Crete, vel nos duca cum nostro consilio de cetero dabimus in pheudum vel fecerimus liberos, sit firmum in perpetuum et suis heredibus. Item quando dominus Duca cum suo consilio vult a nobis rationem, quam dare debemus, ubicunque fuerint illi de Pano et Cato Sivritis, debeat solvere quilibet pro sua turma ad voluntatem Signorie. Item si quilibet de turma vel aliquis, communiter vel divisim, tam de istis turmis, quam de aliis, venire voluerint ad preceptum domini ducis Venetiarum et nostrum, quantum in perdonata de offensis eis perdonabimus, veniendo ipsi usque ad Epiphaniam Domini venturam, concordando se in aliis cum signoria, sicut bonum visum fuerit. Isti duo Sivriti totum, quod dictum est, simili modo petunt de illis de an. et per medium et illis da Callomono, veniendo ad precepta usque ad terminum Epiphanie, tali ordine, quod veniendo ipsi per signoriam, quod eos recipere voluerunt, quod sunt in dicto pacto; et si noluerint, quod remaneant, sicut prius. Item volunt et petunt illi de Sivritis pro illis de Milopotamo solummodo in offensis perdonantiam; et aliud totum remaneat in signoriam. Item volunt et petunt duo Sivriti, quod nos duca cum nostro consilio scribamus hec domino duci, et rogare dominum ducem cum precibus, quod hoc concordium mandet grissovolum et privilegium. Et e converso nos de duobus Sivritis sumus in concordio cum dicto duce et suo consilio, si placuerit domino duci; et per nos et omnes alios iurabimus fidelitatem domino duci Venetiarum et suis successoribus, et vobis domino duce Crete dicto et vestro consilio et vestris successoribus; et ex alia parte pacem et amorem vobis et militibus cretensibus et amicis aliis hominibus Venetiarum. Insuper promittimus amicos Venetos habere pro amicis et inimicos habere pro inimicis. Item debemus dare operam omni nostro posse ad capiendum vel occidendum Manuelem Drantodoplum et Constantinum, fratrem eius, et suos spetiales consecutores; Item dare operam pro posse, quod Calothetae et Anatholiki exeant foras insule. Item si aliquis sit rebelIis, vel fecerit traditionem, aut facere voluerit contra honorem Venetiarum, tenemur turbare et capere dando vobis aut manifestare, si non possemus capere. Item non debemus seminare a Megapotamo in hac, donec Bonum Reparium non erit recuperatum ad preceptum domini ducis Venetiarum et vestrum, excepto usque ad mensuras D; et alias seminationem totam facere in Messaream et conducere animalia in Messarea. Item ostendas cum uxoribus et heredibus de melioribus de Pano et Cato Sivriti usque ad XXX familiares dare debemus, qui debent stare in castella Bonifatii et Belvedere; tamen per omnes tres menses facere cambium communalibus de istis ostadibus. Preterea Michaelem Arcoleon Sevasto cum uxore et heredibus debet intrare, venire et exire, quandocunque vult, in civitate et in castella sine aliqua contrarietate, sicut miles Sevastus et Venet., salvis suis ostadibus de omnibus eorum, sicut dictum est. Item quandocunque insula Crete in bono fuerit statu ad honorem domini ducis Venetiarum, et Anatholiki foras de insula factum fuerit, cum fide sine fraude tam ostade, quam alii omnes cretenses vadant, ubi eis placet hoc, de illis, qui venerunt ex Venetia ad precepta, sicut dictum est supra. Item tenemur per istud sacramentum bona fide, quod omnes alii de istis duabus terris iurare debeant simile sacramentum. Et totum istud per nos et nostros heredes observare debemus et firrnum tenere in perpetuum. Et nos Angelus Gradonico, duca Crete, cum nostro consilio per nos et nostros successores et cum nobilibus viris militibus, qui iuraverunt istud sacramentum, promittimus, firmum habere et tenere, que dicta sunt, et complere, salvis omnibus sacramentis et aliter districtis, que nos et vos facta habemus domino nostro duci Venetiarum, et super hoc observando et tenendo firmum nobis et e converso firmum vobis. Actum est anno Domini MCCXXXIII, mense octobri, indictione octava.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
-
φύλλο
-
Πηγή (δημοσιευμένη)
Tafel - Thomas, Urkunden 2
σελίδα
322-326
αριθμός
CCXC
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (7)
Θεσμοί (0)
Τόποι (11)