Περίληψη
Παράδοση του κάστρου του Αγίου Νικολάου από τους Νικόλαο Σεβαστό Δαιμονογιάννη και Μιχαήλ Σεβαστό Μελισσηνό στον δούκα Κρήτης Angelo Gradenigo.
Κείμενο
In nomine Dei eterni. Amen
Nos quidem Nicola Sevastos Demonoianis et Michali Sevastos quondam Millisinos, quod superius in presenti prescripsimus pagina manibus propriis, notum facimus universis et ponimus in scriptis ordinatim, quia nos sponte et communi voluntate prospiciente ad honorem Dei et illustrissimi domini ducis Venetiarum et domini ducis Crete et nostra pervenimus in palatio ducatus Crete in Candida civitate, ante presentiam viri domini Angeli Gradonici, ducis Crete et sui consilii, et precibus multis porrectis cum instantia rogavimus quam plurimum dictum dominum ducam cretensem et suum consilium, ut ea, que in presenti pagina et scripto continentur, illi domino duce cretensi et suo consilio complacere ut:
In primis volumus et placet nobis, quod castellum S. Nicolai in omnibus et esse debeat in potestate domini ducis Venetiarum et suorum successorum atque in manibus et potestate domini A. Gradonici duce Crete et sui consilii et suorum successorum, tenendo et habendo liberum ipsum castellum vice et nomine domini ducis Venetiarum ad eius voluntatem et sui successoris, et pro munitione et guarnitione, que est ad inveniendum ipsum de castellano veneto et sergentibus Latinis; et Grecos, que placuerint bene vobis duce Crete et vestro consilio et dominio vestro, Sevastos dare et solvere yperpera DC annuatim; et hoc pro medietate in principio anni, aliam vero medietatem in medietate anni. Que yperpera debemus tollere et extrahere a Petrea et inde usque ad locum, qui dicitur Actis, communiter per omnes homines secundum rationem de illis contractibus supradictis, perveniendo dicta yperpera, ubi erit voluntas domini duce Crete, qui nunc est vel erit pro tempore per dominum ducem Venetiarum, specialiter ad guarnitionem dicti castelli.
Preterea castellanus de foris castellis tam in rationibus et iustitiis faciendis, tam presonando aliquem de foris, nisi de nostra voluntate; et in servitiis opportunis et agendis pro laborerio castelli et utilitate, tam in aquariis, quam in aliis, castellanus debeat facere cum nostro ordinamento.
Item nos duo communiter vel divisim possimus intrare in castellum et exire, quando nobis foret necessarium.
Item quando voluerimus partes facere domino nostro duci Venetiarum, ut nobis castellum dictum debeat reddere, quod facere possimus hoc, si domino duci Venetiarum placuerit et de sua fuerit voluntate; alioquin in domini ducis potestate remaneat de omnibus istis supradictis.
Per nos et per nostros heredes cum pleno amore et bona voluntate pervenimus in concordio vobiscum domino Angelo Gradonico, duca Crete, et vestro consilio vestrisque successoribus: quod, sicut superius dictum est, esse debeat et firmum permanere vice et nomine ducis Venetiarum et sui successoris recipiendo.
Ego Procardinus, ducatus cretensis cancellarius, de precepto domini ducis Venetiarum et sui consilii subscripsi et roboravi.