Περίληψη
Παραχωρείται στο Marco Barbarigo του Marino τα 3/5 μισής καβαλαρίας, τα οποία ανήκαν στον Giovanni, Marco και Stefano Desso του Giorgio. Tο μερίδιο του Stefano παραμένει υποθηκευμένο για την προίκα της συζύγου του Kαλής κόρης του Iωάννη Γερανού.
Κείμενο
Nos Nicolaus Çane ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris notum facimus universis, quia damus et concedimus Marco Barbadico filio nobilis viri Marini Barbadico tres partes de quinque partibus dicte medie kavalarie, que spectabant Iohanni, Marco et Stephano Desso fratribus, filiis quondam Georgii Desso, salvis iuribus dicti Marci, cum omnibus habenciis, pertinenciis et villanis ipsis tribus eorum partibus pertinentibus, que sibi deliberate fuerunt per nobilem virum dominum Fantinum Dandulo olim ducham et eius consilium pro yperperis octingentis pro solvendis debitis ipsorum, sed de consensu ipsorum et creditorum, qui clamaverant super ipsis, soluta fuerunt per dictum Marcum solumodo yperpera septingenta, et pro tanto fuerunt contenti, quod dictus Marcus eas haberet. Et est sciendum quod pars dicti Stephani remanet obligata Cali filie Iohannis Gerano, uxoris eiusdem Stephani pro sua repromissa, que fuit yperpera in Creta currentia centum viginti, sicut in carta sue securitatis {ser} vidimus contineri, que scripta est Petri Piçolo notarii anno Domini MCC nonagesimo septimo, mense maii, die VII intrante, indicione nona, et hoc salvo iure creditorum ipsius de dicta repromissa. Tenetur autem dictus Marcus dictas tres partes defendere et varnire personaliter secundum usum curie Crete. Et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, et capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula. Actum anno Domini MCCCXVII, mense februarii, die XVIII intrante, indicione prima. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.