Marcello 266
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1280
Μήνας
Οκτώβριος
Ημέρα
6
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση||Αγοραπωλησία
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
O Giacomo Querini εκμισθώνει στον Ιωάννη Αβαθιανό για δέκα χρόνια γη ενός "βοδιού" και ένα αμπέλι στο χωριό Ρουσοχώρια. Επίσης, ο Αβαθιανός αγόρασε από τον Querini ένα βόδι αξίας 20 υπερπύρων, τα οποία θα αποπληρώσει σε ένα χρόνο.
Κείμενο
Die VI intrante. Quia tu Iacobus Quirino, fìlius quondam Petri Quirino, habitator in Candida cum tuis heredibus dedisti et concessisti atque affictasti michi Iohanni Avathiano habitatori in burgo Candide et meis heredibus tantam terram super casale Russachoria vel alibi, ubicumque tibi placuerit, quod possis laborare cum uno bove omni anno, a modo usque ad decem annos complectos, tempore pacis, cum plena virtute et potestate a modo intromittendi et cetera, secundum usum. Pro affictu itaque suprascripte terre unius bovi, tibi dare debeo omni anno usque ad suprascriptum terminum mensuras boni furmenti cretensis viginti et mensuras boni ordei cretensis V super aream. Preterea sciendum est quod a te recepi bovem I pro quo tibi dare debeo yperpera XX per duos terminos infrascriptos, silicet medietatem in mense iulii proximo et aliam medietatem inde usque ad unum annum. Teneor et debeo usque ad terminum habitare super suprascripto tuo casali. Preterea a te recepi unam peciam vineam suprascripti tui casalis Russachoria. Debeo bene conçare et inculmine conservare pro dando tibi pro affictu veram et integram medietatem tocius vini et fructuum inde provenientium. Si vera venerit inter Latinos et Grecos quod ibi et loca vicinia non possit habitari nec colli, de suprascripto affictu non teneamur. Complecto suprascripto termino, dictam vineam inculmine refutabo. Rogatus complere et dare. Testes presbiter Petrus Staniario et Stephanus presbiter. Et hec sub pena tocius fictus in duplo.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Notai di Candia, b. 141
φύλλο
23r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
σελίδα
95
αριθμός
266
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (7)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)