Περίληψη
Ο Simeone Steno ομολόγησε ότι βοήθησε τους κρητικούς επαναστάτες και καταδικάστηκε σε εξορία από τη Βενετία και την Κρήτη, καθώς και σε πρόστιμο 300 libre grossorum. Το φέουδό του στην Κρήτη δημεύεται και η κινητή του περιουσία, τα άλογα και τα όπλα θα πουληθούν και τα χρήματα θα σταλούν σε εκείνον.
Κείμενο
De banno Symeonis Steno.
Millesimo ducentesimo septuagesimo quinto, indictione tercia, die VII intrante iulii.
Fuit capta pars quod Symeon Steno per ea que dicta sunt contra eum de facto comilitatis, de quibus est confessus, stridetur periurius in scala Rivoalti et quod sit baniçatus in persona et havere de Veneciis et insulis Crete et quod cavallaria quam habebat in Creta deveniat in comune et insuper sit condempnatus in libris CCC ad grossos, et si non solverit usque ad XV dies, debeat poni in maiori carcere, de quo non possit exire donec solverit dictas libras CCC ad grossos, solvendo insuper custodes qui eum custodierunt et illis qui deputati fuerint ad custodiendum ipsum per dominum ducem et eius consilium antequam exeat de forcia domini ducis, et quod debeat dare pignus de libris CCCC vel minus si sunt minus que debebat ei dari in Creta, si recepit ipsos denarios vel partem de ipsis seu alius pro eo de restituendo illud quod recepisset, et arnesie ipsius, equi et arma et alia que habet in Creta vendantur et veniant in ipsum, et predicta omnia revocari non possint nisi per dominum ducem et quinque consiliarios et XXX de XL et duas partes maioris consilii tam de banno quam de omnibus aliis, et hoc addatur in capitulari consiliariorum qui de cetero eligentur et illi qui nunc sunt teneantur isto consilio. Hanc partem voluerunt dominus dux, Phylippus Belligno, Petrus Barbadico, Iacobus Dandulo, Iohannes Cornarius, Rugerius Mauroçeno consiliarii et Marinus Çorçi caput de XL. Nota quod erant homines in consilio CCC minus duobus, ex quibus CLII, non sinceri LXXX et in aliis LXXVII.