Περίληψη
Ο τέως δούκας Κρήτης Andrea Zeno απαλλάχθηκε από την κατηγορία ότι κατά τη διάρκεια της θητείας του είχε παραβιάσει τους όρους του κανονισμού του και είχε συναλλαγές ο ίδιος και ο υπηρέτης του Marino με υπηκόους στην Κρήτη. Συγκεκριμένα, καταγράφονται οι συναλλαγές με τον Γεώργιο Χορτάτζη, τον Bertolotto Alivrando και τον Giacomo da Vigonza.
Κείμενο
De domino Andrea Geno
Millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, indictione quinta, die secundo intrante marcii.
Cum data foret una cedula domino duci et consiliariis sic continens. Vobis domino duci et vestro consilio nos advocatores comunis notum facimus quod nobilis vir Andreas Geno olim ducha Crete fecit contra suum capitulare sicut infrascriptis capitulis continetur.
Primo quod accepit quendam sclavum saracenum a cursoribus, qui venerunt Cretam, ex dono et postea remisit eis quatuor boticellas vini pro dicto sclavo. Item recepit ex dono a Georgio Curtacio mulam unam sine freno et sella. Item recepit ex dono a dicto Georgio pallafrenum unum baium. Item recepit quidam eius puer nomine Marinus puletrum unum ex dono a dicto Georgio. Item recepit a suprascripto Georgio mullum unum a sella. Item recepit a prenominato Georgio austorem unum de mudua. Item recepit denarios ad imprestitum a Bertoloto Alivrando. Item vendidit dicto Georgio unum pallafrenum ante tempus sui capitularis pro yperperis CL. Item fecit mercatum cum Iacobo de Vigonça de uno suo equo, qui fuit dicti Iacobi. Que omnia facere non potuit per formam sui capitularis, unde dicimus quod debeatis ponere in maiori consilio de diffinire per ipsum maius consilium vel ad condempnandum ipsum vel ad solvendum. Posita fuit pars et capta fuit de absolvere eum. Et nota quod erant homines in consilio CCLXVIII, ex quibus fuerunt LXIIII non sinceri, XLIIII voluerunt ipsum condempnare, CXLIIII voluerunt ipsum absolvere.