Περίληψη
Ο Baldoino Lambardo, με την έγκριση του δούκα Κρήτης Pietro Giustinian, πούλησε τμήμα της γης του στο χωριό Σκλαβοχώρι στον Giovanni Baseggio λεγόμενο Furlano. Τα χρήματα από την πώληση θα επενδυθούν στην ανέγερση πύργου από τον Lambardo. Την εκτίμηση της αξίας της γης έκαναν ο Marino Vido και ο Giacomo Mudazzo.
Κείμενο
Manifestum facimus nos Petrus Iustinianus ducha Crete cum nostro consilio quod ad nostram presenciam veniens Balduinus Lambardo nobis significavit quod propter presentem gueram miliciam suam secure non poterat habitare, sed si habet pecuniam, unde posset turrim unam hedifficare in terra dicte milicie, tunc ibi securus habitaret et de milicia maiorem utilitatem consequeretur et non solum ei sed eciam convicinis eius predicta turris securitatem prestaret; id circo nobis supplicavit instantia quatenus ei licenciam concedere dignaremur vendendi quandam partem terre de suo casali Sclavochori de iure milicie supradicte, ut de peccunia inde habita, que superius dicta sunt, facere valeat et complere. Nos eius peticionem audita, considerantes inter alia quod maior utilitas proferenda est minori, que postulavit, habita deliberatione, ei duximus concedendum. Unde dictus Balduinus de consensu nostro vendidit et transactavit Iohanni Basilio dicto Furlano totam terram que ei pertinebat racione sive iure suprascripte milicie sue in predicto casali ultra flumen versus occidentem pro iperperis quinquaginta, prout extimata extitit per sacramentum per nobiles viros dominum Marinum Vido et Iacobum Mudacio, electos ad hanc extimacionem specialiter faciendam. Hac vero terram predictus Iohannes et eius heredes habebunt perpetuo absque ullo servicio, ita quod de ea et ex ea suam possint facere voluntatem, sicut de re propria de qua terra et de suprascripto eius precio predictus Balduinus eundem Iohannem securum redidit imperpetuum pariter et quietum. Iuravit B. prefatus se dicta iperpera positurum in augmentum milicie sue predicte et specialiter in construendo turrim predictam usque ad unum annum; nichilominus tenetur dictus B. de integra varnicione ut prius tenebatur. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno Domini MCCLXXXV, mense augusti, die V exeunte, indicione XIIIa.