Περίληψη
Επικύρωση παλαιότερου καθορισμού συνόρων μεταξύ των φέουδων του Francesco Gradenigo στο χωριό Βελούλι από τη μια και του Marco Cortazzo στο χωριό Αποΐνι από την άλλη. Επικυρώνουν οι κατανεμητές: Marino Querini, Nicola Bono, Marino Zeno με διαταγή του δούκα Κρήτης Guido da Canal.
Κείμενο
Cum questio esset inter nobilem virum Franciscum Gradonico pro suo loco de Veluli ex una parte et Marcum Cortacium pro suo loco de Apoyni ex altera, per egregium virum dominum Iacobum Baroçi tunc ducham Crete et suum consilium tramissi fuerunt viri nobiles Andreas Barbadico, Banpaninus Quirino et Nicolaus Pascasi de suo mandato partitores, qui dictam questionem diffinierunt. Postea vero ad peticionem dicti Francisci visum fuit dicto domino ducha suoque consilio et precepit nobis Marino Quirino, Nicolao Bono et Iohanni Gisi de suo mandato similiter partitoribus, quod ire deberemus visum dictam questionem et, si Franciscus predictus haberet in dicta questione meliorem racionem per latus vel per longum et hoc nobis videretur, quod eam sibi adimplere deberemus. Nos autem ivimus extra et vidimus dictam questionem, nec eam tunc temporis diffinivimus. Postea quidem de mandato magnifici domini Guidonis de Canale duche Crete et sui consilii ivimus extra nos Marinus Quirino, Nicolaus Bono predicti et Marinus Geno partitores super dicta questione et intellectis scriptis catastici, intellectis autem testificacionibus utriusque partis, videndo eciam raciones quas quelibet pars voluit ostendere coram nobis, concorditer et sentencialiter diximus quod divisio quam fecerunt predicti partitores debeat esse firma, secundum quod eam signaverant. Ad huc diximus per sentenciam et precepimus Marco Cortacio supradicto quod facere debeat unum pilastrum in Dracolaco, ubi est catalima, et inde veniendo versus austrum unum aliud pilastrum et inde eundo versus austrum in capite riachi tercium pilastrum et postea vadit riachi riachi versus austrum usque signum quod posuerant alii partitotres, ubi sibi diximus quod fieri faceret aliud pilastrum, et veniendo versus austrum ad aliud signum unum aliud pilastrum et in dosso, ubi iungit signum Pretorie, Velluli et Apoyni, unum aliud pilastrum et inde veniendo per dossum versus ponentem unum aliud pilastrum et eundo versus ponentem ad Placoti unum aliud pilastrum. Actum per manum Gerardi Vido presbiteri ecclesie Sancti Vitalis, notarii. Anno Domini MCCCV, mense iunii, die X intrante, indicione IIIa.