Pizolo 0138
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Μάρτιος
Ημέρα
2
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Societas
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Οι καταλανοί Guglielmo da San Paolo, Bernardo Arnaudo και ο Marino Venier συμφώνησαν με τον Guglielmo Sardan και τον Andrea Pizolo να συστήσουν μια societas, στην οποία θα επενδυθούν συνολικά από όλους 525 υπέρπυρα σε ταξίδι από τον Χανδακα στη Χαλκίδα και από εκεί στην Κύπρο και την Αρμενία.
Κείμενο
Die secundo. Manifestum facimus nos Guilielmus de Sampaulo catellanus, Bernardus Arnaudus catellanus cives et habitatores Barcellone et Marinus Venerius sartor habitator Candide cum nostris heredibus vobis Guilielmo Sardan et Andree Piçolo ambobus habitatoribus Candide et vestris heredibus, quia in Dei et Christi nomine formamus societatem vobiscum tali quidem modo et ordine quod debemus ire de Candida in Nigropontem et de Nigroponte in Ciprum et in Armeniam, sicut vobis et nobis bonum videbitur. Et hec nostra societas debet esse firma et durare usque ad locum quo faciemus campum et portu, postquam de Candida et de Nigroponte recedemus eundo ad partem. Et a qua societate non debemus modo aliquo vel ingenio nos dividere, set debemus tractare et procurare totum illud bonum quod poterimus pro utilitate nostre societatis. In qua nostra societate ponere debemus nos suprascripti Guilielmus et Bernardus yperpera C et ego suprascriptus Marinus yperpera XXV et tu suprascripte Guilielme Sardan ponere debes yperpera C et tu suprascripte Andree yperpera CCC. Ego suprascriptus Guilielmus de Sancto Paulo debeo esse nauta sive nauclerius ligno quod comparabimus. Debent esse yperpera XX pro qualibet parte et quilibet nostrum habere debet partem unam pro sua persona et ego suprascriptus nauclerius duas, silicet I pro mea persona et alia pro naucleria. Sub pena yperperorum L pro quolibet nostrum contrafaciente. Et vos tenemini nobis omnia suprascripta observare sub illa pena qua nobis tenemur. Testes Nicolaus de Misina et et Matheus Alivrando. Complere et dare. Vicedominus Franciscus Paradiso vel Iacobus Venerio. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
9v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
68-69
αριθμός
138
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (9)
Θεσμοί (0)
Τόποι (0)