Pizolo 0447
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Μάιος
Ημέρα
1
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Απελευθέρωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Η Giacomina, χήρα του Raffaele Baseggio και κόρη του ποτέ Bartolomeo Franco, απελευθερώνει έναντι 170 υπερπύρων τον σκλάβο της Ιωάννη Πλατύραχο και τους γιους του Γεώργιο, Κώστα και Μιχάλη μαζί με τα υπάρχοντα παιδιά τους ή όσα πιθανόν γεννηθούν στο μέλλον.
Κείμενο
Die eodem. Manifestum facio ego Iacobina relicta Raphaelis Baxilii, filia condam Bartholomei Franco, habitatrix Candide, vobis Iohanni Platiragho, Georgio, Coste et Michali Platiragho, filiis eiusdem Iohannes Plantiragho, sclavis meis habitatoribus in casali nomine Lucridhi et vestris heredibus et proheredibus qui nati sunt vel nascituri erunt ac notum vollo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro meorum et parentum meorum remissione pecaminum considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, nec non pro yperperis in Creta currentibus CLXX que vos michi dedistis pro vestra redeptione, facio vos cum vestris heredibus qui nati sunt et nasscituri erunt liberi atque franchi ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuistis, ita quod deinceps liberis stetis, hambuletis et habitetis iuxta beneplacitum vestrum, nec alicui liceat vos subiecionis vinculo ulterius subiugare. Quapropter defensioni sancte matris ecclesie vos commendo, sub pena auri librarum quinque et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus Bolani et Nicolaus de Misina. Debent solvere istos denarios per totum hunc presentem mensem. Non.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
30r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
207-208
αριθμός
447
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (8)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)