Tafel-Thomas Concessio Sinai
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1212
Μήνας
Μάρτιος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Rivoaltum
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο έγγραφο/public document
Κατηγορία
Απόφαση/Επιστολή δόγη
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δόγης της Βενετίας Pietro Ziani παραχωρεί στη μονή της Παναγίας του Σινά όλα όσα κατείχε μέχρι τότε στο νησί της Κρήτης
Κείμενο
In nomini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno Domini millesimo ducentesimo duodecimo, mensis martii, indictione quinta decima. Rivoalti. Ducalis nostra dignitas, quae suum unicuique ius conservare consuevit illaesum, tanto erga Iesu Christi famulos placibilior inuenitur, quanto obsequio eius deditos bonis actibus et vita devocius noverit et amplius desudare. Ob reverentiam igitur Iesu Christi, cuius vos estis, sicut ex relatione amici nostri, venerabilis Matthaei, ecclesiae beati Ioannis Evangelistae episcopi, sitae in Milopotamo infra insulam de Cretis, et aliorum virorum plurium insinuatione didicimus, veri ministri, damus et concedimus nos Petrus Ziani, Dei gratia Venetiarum, Dalmatiae atque Chroatiae Dux, quartae partis et dimidiae totius Romaniae Imperii dominator, cum nostris iudicibus et sapientibus consilii, collaudatione populi Venetiarum cum nostris successoribus vobis Simeoni, reverendo in Christo patri, ecclesiae beatissimae Mariae semper virginis in monte Synai archiepiscopo; venerabilibus quoque fratribus eiusdem ecclesiae vestrisque successoribus in perpetuum universa, quae supradicta ecclesia vestra et vos, quae habuistis in supradicta insula nostra de Cretis Graecorum tempore: hoc est quatuor petias vineae, et campum unum, in quo seminantur modia octo, quae omnia sunt posita in chorio, qui dicitur Sclavovathye. Prastrum quoque Licasti, et vineam, quae in eodem prastro sita est, quam vobis tribuit Suadinus et frater suus; medietatem autem similiter illius prastri, quod appellatur Vradiarium, cum duabus vineis, et domum, in qua manebat Nicolaus Straticus, quae omnia vobis tradidit idem Nicolaus; aliam vero medietatem prastri memorati, quod Vradiarium dicitur, vos habere uolumus propter illas tres libras et quinquaginta manitos, quos Graecorum tempore habebatis de comerclo. Concedimus vobis modo simili, et damus monasterio sancti Salvatoris de ... et parum terrae iuxta eum, quam vobis exhibuit Syryt; prastrum, quod Solopulum dicitur, et vineam in chorio positam, quae vocatur Ytania, quae omnia vobis praebuit Georgius Maurocenus; et agrum similiter duorum bonum eratium in eodem prastro; vineam quoque, quae fuit Muscati, atque petiae tres de vinea, quarum una sita est in chorio Sconavi, duae autem in chorio, qui Piscia nominatur, quas vineas vobis dedit monacus Leonditus a Restis. Habere etiam vos volumus et aliam petiam vineae in supradicto chorio de Piscia positam, quam vobis Dimitrius Enigimanus tribuit; vineam similiter et molendinum unum, quae vobis exhibuit Theodorus Yveropulus in chorio, qui dicitur Stratos, et vineam illam in Sancto Paraschevi, quam vobis tribuit Michael a Fanto; et aliam quoque vineam in chorio Stiriami, quam vobis dedit Catacalus clericus, et zardinum, quem dedit vobis Vasilius Darminus extra burgum Candidae et Metocchii. Similiter vobis damus et concedimus Sancti Simeonis in ipso burgo positum, et molendinum illud, quod fuit Scolaturii, et paranchos uiginti quatuor, quos primo habebatis Graecorum tempore; et super hiis etiam alios sex vobis concedimus. Haec itaque omnia, quae suprascripta sunt et designata, vobis et ecclesiae vestrae habenda vestrisque successoribus, sicut praemissum est, in perpetuum exhibemus cum omni sua iurisdictione, quae ab omni angaria et exactione cum cultoribus pariter libera esse volumus perpetuis temporibus; potestatem vobis plenissimam tribuentes intromittere ea, amodo habendi quoque, et tenendi, dandi, cultandi, laborandi, comutandi, in perpetuum possidendi, et quicquid inde vobis placuerit faciendi, homine nullo vobis contradicente, ad utilitatem tamen supradictae ecclesiae vestrae. Praeter haec et gratiam hanc vobis et ecclesiae vestrae vestrisque successoriblls facere volumus, quod de insula memorata potestatem extrahendi omni tempore habeatis sine ullo comerclo pro vobis et eeclesia vestra, caseum videlicet et rassam, feltrum quoque, ceram similiter, et incensum atque oleum, quae vobis per tempora venerint de redditihus vobis assignatis superius. Nulli ergo subditorum nostrorum liceat paginam hanc nostrae dationis et concessionis robur infringere, vel ei ausu temerario contraire; quod si quis facere pro suae temeritatis audacia attemptaverit, sciat, se nostram malivolentiam incursurum, et de suo excessu graviter puniendum. Ut autem praesentis dationis et concessionis scriptum in perpetuum vigeat et robur obtineat firmitatis, manu propria cum nostris iudicibus et sapientibus in eo duximus subserihendum, et per nos nostrum caneellarium iussimus ipsum, sicut in calce cernitur, subnotari et bulla plumbea nostro impressa timpario insigniri. Et quia Iesu Christi familiares vos et amicos credimus, qui saeculo contempto et eius gloria, laudabilem religionis habitum assumentes montem et haeremum Synai, ut audivimus, sicut praemissum est, ad serviendum, et liberius ..., ellegistis; unde dubium non tenemus, quod ab eo praecibus tanto velocius, quae quaeritis, obtinetis, quanto in eius amore et obsequio ab omnibus segregati ferventius extuatis: rogamus vos in Domino et obsecramus, ut possimus, cum omni cordis desiderio, quod nostri memores semper pro nobis et populo Venetiarum Dominum exoretis, ut, quod apud eum per nos non possimus, per vos obtinere valeamus. Ego Petrus Ziani, Dei gratia Dux, manu mea scripsi. Ego Ioannes Barozi, iudex, m. m. s. Ego Thomas Centenico, iudex, m. m. s. Ego Henricus Navigaioso, consiliator, m. m. s. Ego Iacobus de Molino, consiliator, m. m. s. Ego Henricus Maurocenus, consiliator, m. m. s. Ego Paulus Quirino, consiliator, m. m. s. Ego Felippus de Canali, advocator communis, m. m. s. Ego Ioannes Martinazo, advocator communis, m. m. s. Ego Octavianus Quirino m. m. s. Ego Marcus Maciamanus m. m. s. Ego Marinus Iacobe m. m. s. Ego Ionatha Fuscarenus m. m. s. Ego Marinus Valaressus m. m. s. Ego Stephano Betani m. m. s. Ego Dominicus Cussoni m. m. s. Ego Felippus Marcello m. m. s. Ego Leonardus Sisinullo m. m. s. Ego Ioannes Donato m. m. s. Ego Palmerio Zane m. m. s. Ego Bello Iulio m. m. s. Ego Angelo Venerio m. m. s. Ego Petrus Constantinus m. m. s. Ego Marcus Michael m. m. s. Ego Petrus Istrego m. m. s. Ego Marcus Tarvisano, camerarius communis, m. m. s. Ego Cardinalis Georgio, camerarius communis, m. m. s. Ego Henricus Polani m. m. s. Ego Giberto Dandulo m. m. s. Ego Nicolao Polani m. m. s. Ego Iacobus Iuliano m. m. s. Ego Ioannes Bobizo m. m. s. Ego Gandulfus Betani m. m. s. Ego Ioannes Vilioni m. m. s. Ego Barbus, procurator Sancti Marci m. m. s. Ego Marcus Maurocenus m.m.s. Ego Ioannes Triuizane m. m. s. Ego Marcus Vitori m. m. s. Ego Andreasi Marioni m. m. s. Ego Iacobus Acotanto m. m. s. Ego Bonabel Dandulo m. m. s. Ego Pangratius Malipetro m. m. s; Ego Ioannes Fradello m. m. s. Ego Petrus Stamario m. m. s. Ego Andreas Ianasi m. m. s. Ego Daniel Barbeta m. m. s. Ego Michael Malaza m. m. s. Ego Andreas Marcello m. m. s. Ego Petrus Grimani m. m. s. Ego Ioannes de Canali m. m. s. Ego Blasio Basilio m. m. s. Ego Angelus de lo Priolo m.m.s. Ego Lanfrancho Boxio m. m. s. Ego Nicolaus Girardo, presbiter et notarius, ducalisque aulae cancellarius, complevi et roboravi. Ego Blaxius Barbo, clericus Sancti Marcialis et notarius, vidi in matre, testis sum in filia. Ego Ioannes Michael, judex, vidi in matre, testis sum in filia. Ego Dominicus, presbiter Sancti Canciani et notarius, hoc exemplum exemplavi anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, mensis madii, die tertio exeunte, indictione quinta, Candidae insulae Cretae, nihil addens vel minuens, quod sententiam mutet, sumpto ex autentico sigillo plumbeo sigillato, complevi et roboravi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
-
φύλλο
xxx
Πηγή (δημοσιευμένη)
Tafel - Thomas, Urkunden 2
σελίδα
146-150
αριθμός
CCXXXIII
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (14)
Θεσμοί (1)
Τόποι (14)