Chanea 010
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1314
Μήνας
Ιούνιος
Ημέρα
18
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης παραχωρεί στα αδέλφια Tommaso, Marcolino, Nicola και Giacomuccio Vicemano δυόμισι καβαλαρίες και δύο σερβενταρίες στις τούρμες Κισάμου και Σελίνου, οι οποίες ανήκαν στον μακαρίτη πατέρα τους Pietro
Κείμενο
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia cum nostris successoribus damus et concedimus Thome, Marcolino, Nicolao et Iacobucio Vicemano fratribus, filiis quondam Petri Vicemano, habitatoribus Chanee, omnia feuda, que fuerunt predicti Petri eorum patris, posita in iurisdicione Chanee, que feuda sunt kavallarie due et dimidia et sergentarie due, de quibus unius kavallarie dimidium est in Chissamo in loco vocato Chalergi et Paleocastro et altera dimidia est in Arena ad Quadrum, altera quidem kavallaria dimidia est in Kissamo ad Sipragu et altera dimidia est in Arena ad Masia et in La Ydanu, de dimidia vero kavallaria medietas est in Chissamo ad Sempragu et altera medietas est in Arena ad Sembru. De sergentariis duabus una est ad Scutellonam et altera ad Vuculeas, cum omnibus suprasriptorum feudorum omnium habenciis, pertinenciis et villanis post clamorem inde factum secundum usum hic Candida et Chanea, ut habuimus per litteras nobilis viri Ubaldini Iustiniano rectoris Chanee. Ipsi vero Thomas, Marcolinus, Nicolaus et Iacobucius tenentur predicta feuda defendere et varnire secundum consuetudinem Chanee. Tenentur eciam de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et ceteris capitulis, que continentur in concessione et capitularis millitum Chanee. Actum anno millesimo trecentesimo quartodecimo, mense iunii, die decimo octavo intrante, indicione duodecime. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani, notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
3v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
236-237
αριθμός
10
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (8)
Θεσμοί (0)
Τόποι (13)