Chanea 053
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1319
Μήνας
Ιανουάριος
Ημέρα
11
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Παραχωρείται στον ευγενή Matteo de Gribiva μια σερβενταρία στη θέση Βουκολιές, την οποία είχε αγοράσει σε δημόσιο πλειστηριασμό και η οποία ανήκε στον Francesco Rapani
Κείμενο
Nos Nicolaus Çane ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris notum facimus universis, quod a nobili viro Marco Bellegno rectore Chanee recepimus litteras in hac forma, egregio et potenti viro domino Nicolao Çane honorabili duche Crete et eius consilio Marcus Bellegno rector Chanee salutem prosperam et felicem, cum deliberavimus ad incantum nobili viro Matheo de Gribia unam ex duabus serventariis Francisci Rapani, positam ad Vucoleas, que quidem stridata fuit hic et ibi in Candida, ut est moris, dominacionem vestram precor dictam serventariam eidem Matheo scribi facere velitis cum omnibus eius habenciis, pertinenciis et villanis scribentes michi formam scripture quam fieri facietis. Datum Chanee, die tercio ianuarii, indicione secunda. Quare damus et concedimus dicto Matheo de Gribia et eius heredibus suprascriptam unam serventariam de duabus dicti Francisci Rapani, positam ad Vucoleas, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis post clamorem inde factum hic Candide et Chanee secundum usum. Quam serventariam idem Matheus tenetur defendere et varnire secundum consuetudinem Chanee et iuravit fidelitatem domino nostro duce, nobis et successoribus nostris, capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini Mo trecentesimo decimo octavo, mense ianuarii, die undecimo intrante, indicione secunda. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 21
φύλλο
16v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
σελίδα
267
αριθμός
53
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (5)
Θεσμοί (0)
Τόποι (3)