Dorsoduro 0239
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1236
Μήνας
Ιούλιος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης Angelo Gradenigo παραχωρεί στον Corrado Donno μια καβαλαρία που ανήκε αρχικά στον Giacomo della Catena, στη συνέχεια στον Pietro Mudazzo και τον Agapito Franco, και τέλος είχε περιέλθει στο δημόσιο.
Κείμενο
Nos quidem Angelus Gradonicus de mandato illustris ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio per virtutem et potestatem unius commissionis cartule, quam habemus a domino nostro Iacobo Teupulo Dei gracia incliti duci Veneciarum suo sigillo plumbeo sigillate, in qua inter cetera continetur quod nobis dedit plenam potestatem ordinandi, concedendi, disponendi insulam Crete et cetera, ut in ea legitur. Manifestum facimus cum nostro consilio per nos et nostros successores, quia damus et concedimus tibi Corado Donno et tuis heredibus imperpetuum miliciam unam in sexterio Dosoduro in loco qui dicitur Male, que quondam fuit Petri Mudacio et Agapiti Franco et primitus Iacobi dela Catena, que erat in nostro comune Crete expedita cum omnibus suis habenciis et pertinenciis, villanis et possessionibus de iure pertinentibus illi milicie quantum de foris civitatem. Pro qua milicia iurasti varnicionem, concessionem, obedienciam, manifestacionem et omnia capitularia, secundum formam aliorum militum Crete. Et debes illam facere defendere per unum militem. Tamen cum tali ordine et forma tibi concedimus quod, si de villanis illius milicie aliquo modo sunt dati vel francati, debes habere restaurum convenienti de agrafis, vel si de villanis sunt mortui et non habent filios, simili modo debes habere restaurum de agrafis; similiter si dicta milicia minus habet de villanis, debet compleri in totum de agraphis, in tantum quod tantos habeat et sit equata secundum modum aliarum miliciarum de illis contratis sive partibus Mirabelli et de aliis contratis illarum partium. Que omnia per nos et nostros successores semper firma et rata habere volumus tibi Corrado Donno et tuibus heredibus. Data de mense iulii, MCCXXXVI, indicione VIIIIa, per manum Proquardini ducatus Crete cancellarius de nostro precepto in palacio ducatus Crete. Recepit IIIIor de mortuis de numero VIII quos volebat.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
91
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
145
αριθμός
239
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (6)
Θεσμοί (0)
Τόποι (2)