Dorsoduro 0243
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1241-1358
Μήνας
-
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Καταχώριση φέουδου
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Καταχώριση μιας καβαλαρίας από τον Pietro Vidal και τον Giordanino de Lueri. Επόμενοι ιδιοκτήτες ολόκληρης ή μέρους της καβαλαρίας: Marino de Lueri, Nicola Vidal, Giovanni Vido, Nicola Trevisano, Giovanni Greco, Giorgio και Marco de Lasito. Καταχώριση των χωριών, των βιλάνων και της βουργεζίας της καβαλαρίας. Η βουργεζία και ένας βιλάνος παραχωρήθηκε από τον δούκα Κρήτης Guido Michiel. Ανταλλαγή βιλάνων με την έγκριση του δούκα Paolo Querini.
Κείμενο
De hac milicia habet G. et M. de Lasyto serventarias II, que erant in comuni extra civitatem preter villanos. De serventariis II quondam Georgii de Lasito de Damania una est modo Marci de Lasito fratris eius, sicut infra continetur. Iohannes Greco filius quondam Vilielmi de Clugia habet serventarias II, sicut infra continetur. Nicolaus Trivisanus serventaria I÷. Iohannes Vido habet serventariam I. Nicolaus Vitale. Marinus filius Iordani. Petrus Vitali et Iordaninus de Lueri. Kavalaria I. Ita quod eorum quilibet habet serventarias III; defendunt illas personaliter iuxta ordinem consuetum, consencientibus dominis Pe. Bragadino et Fi. Belligno rectoribus Crete. Possessiones cuius milicie iste sunt. Casale nomine Pretoria, habeo medietatem et mea parte est versus levante et una ecclesia est supra meam partem. Habeo peciam unam de vinea supra alia medietate de Iohanne Barbadico et est passuum LX pro quolibet cantono et est quadra. Habeo medietatem de casale nomine Parathemena cum medietate de uno molendino quod est supra. In casale nomine Damania habeo paria boum duo terre versus boream et XXX modios de vinea prope dictam terram. Casale nomine Scutini Flaca cum omnibus suis pertinenciis, et Agio Mama. Nota quod Paulus de Rugerio habet Scutini Flaca et Aio Mama ratione cambii scripti penes duas suas serventarias de Pirgu. Terram vacuam habeo pro ista kavalaria, que michi dedit dominus V. Micheli duca Crete cum suo consilio, que post domum Petri filii Prophete de Molino et confiniat cum illo. Villani Constantinus Nixiotti. Vassili Kalamara, quem dominus V. Micheli duca in Crete cum suo consilio dedit michi supra partem et fuit citadinus per kavalariam que erat disvarnita, quia illam kavalariam alio modo nolebam recipere et debet esse de kavalaria. Pangalo. Çorçi Rapti pro cambio de Iohanne Cuvarea cum Iacobo Dodo. Habui iperpera VII pro refusura Iohannis Perpera, quem proieci per texeras cum Marco Calbo, consenciente domino P. Quirino duca Crete et eius consilio. Pro parte de ecclesiis in lo Ruva paria boum duo. Iohannes Çucuri venit michi pro particione de retro per texeras, consenciente domino P. Quirino duca Crete et eius consilio. Dedi et iunxi iperpera II ad Agapito. Nicolam Melisino habeo pro cambio de Manuel Castoli, quem cambiavi cum Marino Quirino, consenciente domino P. Quirino duca Crete et eius consilio.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
93-94
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
147-148
αριθμός
243
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (30)
Θεσμοί (0)
Τόποι (7)