Dorsoduro 1092
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1283
Μήνας
Ιανουάριος
Ημέρα
28
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης Giacomo Dandolo παραχωρεί στον Giacomo Querini, ύστερα από αίτηση του ίδιου και έγκριση από τον δόγη και το Μεγάλο Συμβούλιο της Βενετίας, τα νησιά Γαύδο και Γαυδοπούλα, τα οποία ο Querini είχε αγοράσει παλαιότερα από τον Zaccaria Raguseo.
Κείμενο
In nomine Dei eterni amen. Anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi MCCLXXXIIo, mense ianuarii, die IIIIo exeunte, indicione XIa, Candide, insule Crete. Nos Iacobus Dondulo de mandato domini ducis Veneciarum ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentibus scilicet et futuris quod ab inclito domino nostro duca litteras recepimus in hac forma. Iohannes Dandulo Dei gratia Veneciarum Dalmacie atque Chroacie dux et cetera nobili et sapienti viro Iacobo Dondulo de suo mandato ducha Crete et nobilibus viris eius consiliariis fidelibus suis dilectis et cetera. Cum infrascripta pars capta fuerit in nostro maiori consilio prudenciam vestram rogamus vobis per nos et nostrum minus et ipsum maius consilium precipiendo mandantes sub debito quo tenemini iuramenti quatenus sicut dicta pars seu dictum consilium continet facere debeatis cuius partis seu supradicti consilii forma talis est. Die XX, mense septembris, capta fuit pars in maiori consilio quod peticio nobilis viri Iacobi Quirino, quam dedit domino duca super facto Gaugii, mitatur duche et consiliariis Crete et precipiatur sub debito sacramenti quod intellecto tenore ipsius de facto ipsius Gaugii cum maiori consilio Crete faciant sicut ipsis et ipsi maiori consilio videbitur convenire, peticio autem dicti nobilis hec est, que quidem lecta fuit in dicto maiori consilio de verbo ad verbis, sicut continet, et capta fuit in ipso maiori consilio, ut superius est expressum, vobis domino duca et vestro consilio. Expono ego Iacobus Quirino, quod dudum in insula Crete conquestata per dominum Iacobum Contarenum, tunc capitaneum illuc missum dominus Çacharias Raguseus, qui iverat pro milite peciit ab eo Caugium cum villanis qui erant in Gaugio et cum illis qui inde exiverant et venerant in insula Crete, qui fuerunt nativi de Gaugio, pro duabus miliciis habendis domos in Chanea et terram in plano Chanee, sicut debebant habere due milicie, quamvis Gaugium non fuerit preterito tempore cavallaria nec ullam utilitatem ex eo Venecia habuisset; et capitaneus concesserat ei Gaugium cum predictis villanis et dedit domos et terras predictas. Ego vero emi a predicto domino Çacharia medietatem predictorum et simul cum eo fui coram domino Albertino Mauroceno tunc ducha et eius consilio cretensi, et dicto eis de ipsa emptione ipsi confirmaverunt eam. Et cum ipse dominus Çacharia et ego diceremus eis quod volebamus ire ad intromitendum Gaugium et villanos cum forcio gentis ad equos et ad pedem, et rogaremus eos quod mutuarent nobis unam taritam et unum lignum, ipsi nobis mutuaverant et nos ivimus cum magnis nostris laboribus et expensis et intromissimus Gaugium et villanos. Preterea vero habui a dicto domino Çacharia residuum suorum iurium et ipsum Gaugium totum cum villanis pacifice tenui et possedi per viginti annos et plus, de quo homines Venecie receperunt grande placere et grande comodum, et ante receperant grande displicere et dampna. Postmodum ego et filii mei misimus et ego ivi et villani responderunt nobis et dederunt de illis modicis rebus quas habent et omni vice. Dominus autem Marinus Gradonico olim ducha misit pro Leonardo filio meo, ut visis litteris iret ad eum ad Chanea, cui precepit quod non intromiteret se de Gaugio nec de villanis, sed quia nolo questio nec cum aliquo habere et desidero in pace vivere et similiter mei, volo dictum Gaugium cum villanis a Veneciis recognoscere et tenere et solum Venecii et non alii respondere, ut omnis materia questionis tollatur, et volo in eo expendere de meo et fatigare et filios meos pro aptacione dicti Gaugii, ut Venecia habeat inde honorem, et carevanes et alie naves Veneciarum possent illuc secare, venire et stare et habere utilitatem de rebus de inde et nova, et inimici non habeant ibi receptum nec utilitatem, et rebelles nostri qui essent per tempora in insula Crete non habeant inde bladum nec alias utilitates quas inde hactenus habuerunt. Quare vobis supplico quatenus vobis placeat facere restitui mihi Gaugium cum villanis et cum eorum heredibus, et si predicta placeret vobis retinere pro comuni, supplico quod placeat vobis facere mihi restitui expensas quas feci in dicto Gaugio. Predictum autem nostrum mandatum taliter in plecium quod possitis ex inde taliter merito comendari. Datum in nostro ducali palacio die XXVI, mense septembris, Xe indicione. Nos autem capientes prescriptum mandatum ipsius domini nostri ducis nobis super hoc transmissum exequi reverenter, congregato maiori consilio Candide, ut est moris, in ipso maiori consilio predictas litteras cum peticione ipsius nobilis in literis ipsis inserta legi fecimus et relegi demum, infrascripte partes fuerunt posite super ipso negocio in maiori consilio supradicto, in quo consilio fuerunt XLVII nobiles congregati. Prima pars autem in ipso consilio talis fuit posita, quod nobilis vir Iacobus Quirino debeat restitui in possessionem Gaugii, villanorum et heredum suorum ac iurium ipsius Gaugii omnium, sicut erat tempore quando fuit destitutus ab eodem Gaugio cum condicione et honere, sicut eum tunc tenebat. Quam partem quatuor ex predictis nobilibus voluerunt. Secunda vero pars talis est, quod nobilis vir Iacobus Quirino debeat restitui in possessionem Gaugii et Gauçolini et villanorum ipsius Gaugii et heredum suorum ubicumque fuerunt et iurium ipsius Gaugii et Gauçolini solumodo, ut est dictum, non intendendo quod ipse Iacobus habeat aliquod ius pro inde in Chanea vel in plano Chanee de aliquibus terris vel domibus, et ipse Iacobus teneatur dare duos servientes latinos pro predictis tempore guere in exercitu, si esset per terram vel per mare, quo usque faciat ipso Gaugio illud quod placeat domino duci Venecie, et ipso facto in ipso Gaugio quod placeat domino duci et Venecie, de inde debeat tenere et cognoscere predictum Gaugium et Gauçolinum cum villanis et iuribus supradictis sine servientibus a domino duci et Venecia, dando pro recognicione ipsius anno quolibet domino duci Venecie par unum calcarium. Quam quidem partem XXXVI ex predictis nobilibus voluerunt. Tenor vero partis tercie talis est, quod nobilis vir Iacobus Quirino debeat restitui in possessione Gaugii et Gauçolini et villanorum ipsius et heredum suorum ubicumque fuerunt et iurium ipsius Gaugii et Gauçolini solumodo, ut est dictum, non intendendo quod ipse Iacobus Quirino habeat aliquod ius pro inde in Chanea vel in plano Chanee de aliquibus terris vel domibus, et ipse Iacobus teneatur dare duos servientes latinos pro predictis tempore verre in exercitu, si esset per terram vel per mare, quo usque faciat in ipso Gaugio illud quod placeat domino duci et Venecie hinc ad VII annos, et ipso facto in ipso Gaugio quod placeat eisdem domino duci et Venecie, de inde debeat tenere et cognoscere predictum Gaugium et Gauçolinum cum villanis et iuribus supradictis sine servientibus a domino duci et Venecie, dando pro recognitione ipsius anno quolibet eidem domino et Venecie falconem, et si non fecerit illud quod placeat domino duci et Venecie infra predictos annos VII, quod sit in libertate predicti domini ducis et Venecie dimitendo et abstulendo sibi ipsum Gaugium, sicut eius placuerit. Quam siquidem partem unus voluit solummodo ex nobilibus supradictis. Tres autem ex predictis nobilibus aliquam predictarum parcium noluerunt et tres ex ipsis non fuerunt sinceri. Nos itaque predictus ducha cum nostro consilio iuxta formam prescripte secunde partis seu consilii capte vel capti in ipso maiori consilio auctoritate predictarum litterarum domini nostri ducis predictum Gaugium et Gauçolinum cum villanis et heredibus ipsorum villanorum ubicumque fuerint ac iuribus omnibus ipsius Gaugii et Gauçolini per nos et successores nostros eidem Iacobo Quirino et heredibus suis sine questione aliqua restituenda, concedenda duximus et asignanda, unde ad futuram memoriam et predicte restitucionis, concessionis seu assignacionis cautelam presens scriptum sibi fieri fecimus sigillo et subscriptione infrascriptorum de maiori consilio communitum. Ego Iacobus Dondulo duca Crete manu mea subscripsi. Ego Marcus Trivisanus consiliarius Crete manu mea subscripsi. Ego Çanni Belligno consiliarius Crete manu mea subscripsi. Ego Iohannes Michael de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Marcus Tethaldo de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Petrus Venerio de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Marcus Geno de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Iohannes Vitalis de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Iacobus de Vigonça de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Iacobus Goro de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Iohannes Fradello de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Leonardus Gradonico de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Thomas Pantaleo de maiori consilio manu mea subscripsi. Ego Rainerius de Ragusio de mandato domini ducis Venecie cancellarius Crete et notarius complevi et roboravi. Hoc instrumentum transcriptum fuit in hoc presenti catastico ex precepto domini Iohannis Belligno rectoris Candide et sui consilii. Anno Domini MCCLXXXIII, mense madii, die XV intrante, indicione XIa .
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
386-389
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
567-570
αριθμός
1092
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Θέμα
Καταχώριση
Ημερομηνία
1283-05-15
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (21)
Θεσμοί (0)
Τόποι (4)