Pizolo 0098
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1300
Μήνας
Φεβρουάριος
Ημέρα
24
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Γεώργιος Λίτινος νοικιάζει για 10 χρόνια στον βιλάνο του Γεώργιο Σγουρό ένα αμπέλι στο χωριό Ανώγεια με συνολικό ενοίκιο 10 υπέρπυρα.
Κείμενο
Die V exeunte. Manifestum facio Georgius Litino, habitator in meo casali nomine Anogia, quia cum meis heredibus do, concedo et afficto tibi Georgio Sguro vilano meo habitatori in dicto meo casali et tuis heredibus illam meam peciam vinee dicti loci, quam laborabat Hemanuel Servo Calogero, amodo videlicet in antea usque ad annos X prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfìctandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero debes dictam vineam omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, çerpire, çapare, scafiçare, catavolliçare et eam lachiçare sicut necesse fuerit et in culmine tenere et conservare. Sciendum est quod de affictu ipsius tocius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum michi dedisti et persolvisti yperpera X, de quibus te securum reddo imperpetuum et cetera. Insuper autem completo suprascripto termino si volueris tu et tui heredes eam tenere ad laborandum ad medietatem fructus imperpetuum, debeo eam vobis dare ad laborandum ad medietatem fructus imperpetuum. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Andreas Dandulo, Franciscus Çapani et Marcus Colona. Complere et dare. Solvit.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
φύλλο
7r
Πηγή (δημοσιευμένη)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
σελίδα
49-50
αριθμός
98
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (6)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)