Περίληψη
Παραχωρούνται στον Rodolfo Lambardo δύο σερβενταρίες στην τούρμα Ψυχρού στη θέση Καλαμίτσι, τις οποίες είχε αγοράσει από τον Tommaso Peccatore κάτοικο Χανίων.
Κείμενο
Nos Iustinianus Iustiniano ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis, quod a nobili viro Petro Bragadino rectore Chanee recepimus litteras in hac forma, egregio et potenti viro domino Iustiniano Iustiniano honorabili ducha Crete et eius consilio Petrus Bragadino rector Chanee salutem prosperam et felicem, cum Thomas Peccator habitator Chanee vendiderit duas suas serventarias, positas in turma de Pisicro ad Calamici, Redulfo Lambardo cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis post clamorem inde factum secundum usum, dominationem vestram precor, ut dictas serventarias ibi scribi dicto Redulfo facere vos velitis et catasticari, rescribentes michi, si placet, scripturam dicte catasticationis, ut ipsas serventarias sibi scribi similiter faciam hic Chanee. Datum die XV novembris, quarte indicione. Quare post clamorem factum de ipsis duabus serventariis et hic Candide secundum usum et eciam Chanee, sicut continent littere dicti rectoris, damus et concedimus dicto Redulfo Lambardo et eius heredibus suprascriptas duas serventarias Τhome Peccatoris, positas in turma de Pisicro ad Calamici, quas ipse Thomas eidem Redulfo vendidit, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis, sicut in dicti rectoris litteris vidimus contineri. Tenetur autem dictus Redulfus predictas duas serventarias defendere et varnire personaliter secundum usum Chanee, et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula iuxta usum. Actum anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo, mense novembris, die vigesimo tercio intrante, indicione quarta.
Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.