Περίληψη
Ο Pietro Antonio δηλώνει μια καβαλαρία, η οποία ανήκε στον Giovanni Caucanigo. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Pietro Orio. Επόμενοι ιδιοκτήτες: Angelo Caucanigo, Bonafante χήρα Angelo Caucanigo. Καταχωρίζονται η γη και η βουργεζία της καβαλαρίας. Η βουργεζία στον Χάνδακα συνορεύει με ιδιοκτησίες των: P. da Molin, I. Barbarigo, B. Contarini, Enrico Sagredo.
Κείμενο
Bonafante relicta Angeli Caucanigo
Angelus Caucanigo
Iohannes Caucanigo
Kavalaria I varnivit cum ordine supradicto.
Possessiones cuius milicie iste sunt.
Predicta milicia scripta est super predictum Pe. Antonium, salva ratione ceterorum heredum Iohannis Caucanigo, quam ipse defendit personaliter iure concessionis, manifestacionis, obediencie, varnicionis et cetera capitula, consentiente domino Petro Dauro duca cretensi et eius consilio. Anno MCCL, mense aprilis, indicione VIIIa.
Medietatem dela Pretoria et medietatem de Parathamene et casale nomine Platocha, totum istud cum suis pertinenciis, et habeo partem de la vinea de Pesaleme, tantum quod est designatum in parte austri pro IIII serventariis. Item pro duobus serventariis olim Iordani Singoli, que date fuerunt michi ad complendum kavalariam. Casale nomine Agio Fotini cum omnibus suis pertinenciis, vinee modi X. In casali nomine Sukara de Pancrati Faletro et de casale nomine Conomi quarta parte. Turris in castro Bonifacii cum suis pertinenciis, que II serventarie domini Nicolai Tonisto duca et I. Sucrugullo, A. Gradonico legati michi iunxerunt.
Habeo domum in civitate pro kavalaria in qua habito; firmat unum capud in via publica et aliud in alio calle, qui est inter me et P. de Molino minor unum latus firmat in I. Banbadico et aliud in una calle, qui est inter me et B. Contareno et serventaria I in la terra que fuit Iacobi Brisano, que firmat unum caput in calle et unum latus in calle publica et aliud in alia calle ante domum Henrici Secreti et istud pro tota kavalaria.